TORALBA: Id etiam falsum in avium volatu reperietur, in telis
missilibus, quae tota moventur, nulla sui parte stabili, falsum in
coelestibus globis, qui toti circumaguntur, nec ulla pars eorum
quiescit, ut perspicuis demonstrationibus docui1 et usu ipso compertum
est. Jam autem ab ultima memoria exploratum habemus, exoriente luna
supra horizontem exundare oceanum in aestuaria consueta sex horas,
quibus ad circulum meridianum luna progreditur, declinante luna a
meridiano, redire oceanum in alveos totidem horarum spatio, post
occasum ab horizonte usque ad meridianum noctis circulum, influere
rursus in eadem littora eodem temporis decursu, ac tum2 in alveum, luna
ad horizontem redeunte, mirabili utriusque naturae consensu redire.