TORALBA: Cum diutissime in Peripateticorum decretis acquievissem ac
multa plus auctoritati quam rationi tribuendum putarem, nihil me ab his
erroribus aeque liberavit ac motus elementorum ac praecipue maris.
Posuit enim Aristoteles1 quasi naturae miraculum, illud scilicet
moventium ac mobilium extrema simul esse; quo fundamento concusso
cetera quoque impulsu levissimo ruinam minantur et eo nos deducunt, ut
angelorum ac daemonum immortaliumque omnium2 actiones alienas a natura3
confiteri cogamur.