1. Alius: _Platoni_.

SALOMO: Poterat Deus solo nutu Achabum regem perdere, sed videtis belli

occasionem falsos vates angelorum consilium accersitum, ultorem denique

divini decreti administrum. Consimile concilium coactum dicitur,

priusquam ulla potestas diabolo1 fieret in Jobum, cui concilio dicitur

Satan adfuisse. Qua loquendi similitudine satis intelligitur, non

congruere divinae majestati, per se agere, quae2 angelorum officio3

possit. Cui congruit illud, quod Jedacus4 Levita in Porta lucis5

scripsit, ab infernis terrae sedibus usque ad summum coeli verticem

omnia daemonum et angelorum plenissima esse. Idem alibi a coeli

cardinibus ac decumanis angelos spirare scribit, a bonis quidem bona, a

noxiis bella, sterilitates, populares morbos ac bestias nocentissimas

ad scelerum vindictam procurari.

1. Alius: _daemoni_. 2. Desunt haec sequentia quatuor verba in alio

codice. 3. Alibi: _ministerio_. 4. Alii: _Bedacus_. 5. Liber

rabbinicus.

FRIDERICUS: Cum in rerum natura nihil frustra conditum sit, si omnia

solo nutu Dei fierent, ut principio sola voluntate Dei omnia creata

sunt, tot angeli ac daemones frustra exstitissent.

TORALBA: Quaedam animantia generantur ad breve tempus, quae officio

defuncta penitus evanescunt. Et quidem Plinius1 ad stuporem usque

miratur, Seleucidas aves in montem Casium, sole cancrum subeunte,

advolare, ut2 insectorum multitudinem populentur3, quo minus viva

noceant frugibus, vel odore mortua. Quibus depastis ita disparent, ut

nusquam terrarum reperiantur. Neque enim singulis, sed statis quibusdam

annis, cum insectorum vis abundantius excrevit, advolare consueverunt.

Aristoteles quoque cum Plinio tradit4, murium agrestium examina, quae

non saepe, sed tamen judicio agricolarum nimis saepe spectantur,

populatis frugibus sic evanescere, ut nec in superficie nec in

visceribus terrarum vel unus quidem reperiatur.

1. Hist. nat. 10, 39. 2. Alibi: _et_. 3. Alibi: _populari_. 4. Alibi:

_tradunt_. (Plinii hist. nat. 10, 85.)

SALOMO: Illud etiam in sacris litteris testatum habemus, cum locustarum

multitudine totam Aegyptum Deus contexisset, poenitentia Pharaonis et

Moysis precibus omnes eodem impetu sic avolarunt, ut ne una quidem in

tanta ac tam late patenti regione restaret.

SENAMUS: Nihil mirum1, si avolarunt bene pastae, quae famelicae

advolarant. Quis autem intimas terrarum cavernas et latebras subiit, ut

demortuorum murium2 cadaveribus parentaret? Multa popularibus erroribus

57 implicantur, quae tandem vidimus explicari. Hirundines enim, quae ad

internecionem natae sunt, flantibus ventis3 aquariis4 involant,

spirantibus Africis autem5 revolant6 ac totas hiemes subter maritimas

rupes delitescunt, ut saepius in mari Suecico a piscatoribus

deprehensae dicuntur7, quoniam loca maritima caeteris semper tepidiora

sunt, propter calorem, qui jactatione maris oritur8 ac saepe impetu

procellarum perinde ut subjectis ignibus effervescunt. Sunt etiam qui

putant, hirundines profundissima vada maris penetrare.

1. Alibi: _minus_. 2. Deest in alio codice. 3. Deest in alio codice. 4.

Alibi: _austris_, vel _aviariis_. 5. Deest in alio codice. 6. Alius:

_evolant_. 7. Alius: _dicantur_. 8. Alius: _cietur_.

TORALBA: Ut1 in intimis vadis hirundines delitescant, nulla ratione

fieri potest, cum intercluso spiritu animalia, quae pulmones habent,

repente moriantur. Nam etsi glires2 sopore oppressi totas hiemes

dormiant, nec ullis ictibus aut vulneribus excitentur, si tamen aquis

demergantur, derepente3 absiliunt.

1. Desiderantur antecedentia haec undecim Toralbae verba in alio

codice. 2. Alibi: _glirides_. 3. Deest in alio codice.

CURTIUS: Sed ut redeant1 hirundines, grues, ciconiae, nidos tamen et

ova videmus, piscium tamen aut palumbarum aut anserum sylvestrium ova

nusquam reperiuntur. Ut enim demus, stirpes, scarabaeas, locustas,

bruchos2, mures, ranas sine semine solo putrido ortum debere, fieri

tamen nequit, ut tanta piscium et avium examina statim incrementum

derepente per naturam adipiscantur, et3 neglecta penitus evanescant.

1. Alius false: _credant_. 2. Deest in alio codice. Est autem bruchus

locustarum seu gryllorum quaedam species. (N.) 3. Alius: _ut_.

TORALBA: Quoniam Senamo persuaderi nequit, animantium ortus et obitus

alios esse, quam a naturalibus causis, illud ab omnibus physicam

tractantibus serio libenter discam, unde tanta ranunculorum multitudo,

ordientibus aestate caloribus ac siccitate, momento cum imbre gravi

decidat. Neque1 enim semine, neque parentum coitu2, nec limo terrarum

aut aquarum in aëre sublimi gigni possunt.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 111 / 680 题