SALOMO: Ne ad angelorum ac daemonum cultum prolaberentur, sed ab unius
Dei manu ac potestate omnia pendere persuasum haberent, cujus tamen
decreta daemones1 nunquam2 injussi exsequantur. Argumento sit, quod cum
Rex Achabus multa nefarie3 gessisset, tandem4 a sortilegis persuasus
tertio praelio5 contra Syriae regem dimicare, Michaeam prophetam prius
consulendum putavit. Hic vates consultus: _Vidi_, inquit, _Deum in
sublimi solio sedentem et omnes exercitus angelorum circumstantes; ad
quos ille: Quis vestrum_, inquit, _persuadebit Achabo, ut praelium
committat et occidatur6? Cumque alius aliud diceret, prodiit quidam
spiritus et coram Deo stans: Ego_, inquit, _persuadebo! Ad quem Deus:
Qua in re? Hic: Ego ero spiritus mendax in ore prophetarum ejus. Tum
Deus ad illum: Persuadebis simulque conficies, abi igitur et facito!_
Quidam theologi tradunt, spiritum illum fuisse Nabothum7, 56 quem
Jesabella regina calumniis circumventum, annuente rege, crudelissime
trucidari jusserat, ut rex agro, quem nec prece nec pretio extorquere
poterat, capitali fraude frueretur.
1. Deest in aliis codicibus. 2. Alius: _neque_. 3. Alius: _nefaria_. 4.
Alii: _id_. 5. Alius: _bello_. 6. 1 (3) Reg. 22, 19. 22. 7. 1 (3) Regum
21, 1 sq. 2 (4) Regum 9, 21. 25 sq.
CURTIUS: Illud quidem Academicis ac Platonicorum1 principi persuasum
est, qui ultionis cupiditate incensi trucidantur, mortuos ultionem
modis omnibus reposcere.