SENAMUS: Ego semper existimavi, calidissimos imbres in pulveream terram
delapsos materiam aptissimam ad ranunculos gignendos nancisci.
TORALBA: At generatio perfectissimorum animantium momento per naturam
fieri nequit, cujus rei periculum saepe feci, cum fossam ardenti
aestate aqua complerem, menstruo spatio exsiccata fossa rudimenta
ranunculorum folliculo nigro contecta et caudata apparebant1, cujusmodi
examina natare vidimus in palustribus locis, in quibus est copia
ranarum; sequenti mense ruptis follibus, quadrupedes ranunculi
absilierunt. Sed ut brevissimo unius horae spatio ranae quadrupedes
partibus omnibus absolutae gigni queant, per naturam fieri non posse2
existimo, et ut planum sit in aëre sublimi repente3 procreari
ranunculos, argumento sit, quod saepissime in 58 arboribus ipsis ac
potissimum in salicibus, quarum resecta capita sunt calidiora4,
ranunculi caduci post imbres aestivos reperiuntur aeque ac humi.
1. Alii: _appareant_. 2. Alibi: _non potest_. 3. Alibi: _derepente_. 4.
Alius: _latiora_.
CORONAEUS: Probabilius videtur, pulveris et atomorum copiam cum
exspirationibus ac vaporibus impetu ventorum in mediam regionem
subvehi, unde ranae ac lapides geniti saepe depluant. Cum enim Cremae
tempestas me adolescente orta esset, lapides caducos cum imbribus
depluisse constat, atque unum tanti1 ponderis exstitisse, ut decem
libras aequaret2, glauci coloris ac sulphurei odoris; sed brevitas
temporis, quo imbres in aëre coguntur, aperte convincit, ea aeque3
daemonum opus esse ac4 ranunculi, quos in Aegypto coram Pharaone
sortilegi excitarunt.
1. Alius: _tantum_. 2. Alius: _exaequaret_. 3. Alius: _eaque_. 4.
Alius: _ut_.
FRIDERICUS: Si Deus animantibus sui generis propagandi potestatem dedit
atque etiam ipsis1 elementis stirpium atque2 animalium producendorum
vim indidit, quanto magis angelis ac daemonibus vim eandem adjecit?3 Id
enim planum fuit4 ex illa ranarum procreatione apud Pharaonem5, quam
verissimam fuisse scribit Moses.
1. Alibi: _ipse_. 2. Alius: _et_. 3. Alius: _indidit_. 4. Alibi: _fit_.
5. Alius: _coram Pharaone_.
SENAMUS: Quid autem vetat, quominus procellas, tonitrua, fulmina,
ventos a daemonibus cieri fateantur, si haec ab illis fieri concedimus?
Sin haec ipsa naturae occulta conspiratione ac numine sine daemonibus
fiant, illa quoque a natura pendere consentaneum est.
OCTAVIUS: Antea semper existimaveram, ventos ac procellas a natura ipsa
excitari, quousque cadaver illud Aegyptium, quod a me in navim illatum
est, ex edicto naucleri in mare dejecissem; mox enim procellae
violentissimae acquieverunt. Neque propterea id contigisse putarem,
nisi nautarum omnium vocibus ac usu diuturno1 ipsisque nauticis legibus
ac judiciis2 comprobatum et exploratum haberem.