1. Alius: _bonitate_. 2. Deest haec Senami interlocutio in alio codice.

SALOMO: Aliud est de divina voluntate, aliud de potestate disputare;

Deus enim post mundi creationem1 ab omni opere conquievisse et locis

omnibus angeli Deo diligenter2 inservire ac jussa ejus3 exsequi

produntur4. Huc enim spectat illud, quod dicitur, Deum coetus angelorum

convocare, quod Rabbi Moses5 interpretatur: angelorum officiis ac

muneribus uti. Nam cum dixisset, se primogenitos Aegyptiorum

trucidaturum, eodem tamen capite subjecit6, se non passurum, carnificem

in illa clade populi sui tecta subire. Idem: _Increpabo_, inquit,

_aquilonarem istum cacodaemona, quominus fruges absumat_7.

1. Alius: _conditionem_. 2. Alius: _semper_, id quod vero in alio

codice deest. 3. Addit alius: _diligenter_. 4. Ps. 103 (104), 20 sq.;

147 (148), 2. 5. Libro III More Nebochim. 6. Exodi 12, 23. 7. Malach.

3, 11. Joël 2, 20. Amos 3. 4, 6 sq.

SENAMUS: Cur igitur toties ac tam saepe contestatur populum, saepe

pestem, famem, calamitates omnes a se invectas1?

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 109 / 680 题