1. Alius: _magnitudine_.

TORALBA: Non vestris tantum hominibus, sed nostris quoque

liberalissimus naturae parens providit. Nam Calaei1 circa Lusitaniae

littora solennes habent chalcidum, quas sardinias2 vocant, piscationes,

et procul a littoribus Europae in Atlantico asellorum ingens erumpit

copia, paulo post aestivum solstitium, non sine magna piscantium

admiratione. Sed cum intentos3 lucro piscatores aspiceremus, nec tamen,

unde tanta ubertas tam repente prodiret, admirari4 his iambicis invecti

sumus in avaros piscatores:

Avare piscator, freta

Qui trajicis ferventia,

Piscationis aemulus!

Dic, si potes, (sed quis potest?)

Vis unde tanta piscium

Fulgentibus per aequora

Squamis5 repente prodeat?

Est omnibus ac singulis

Ab ortu magnitudo par,

Est aequa moles corporis,

Adepta mox originem

53 Et incrementa partium.

Nusquam ulla partus semina,

Nec ulla sunt vestigia6,

Nec alga vilis cochleas

Progerminat7 a caudice,

Profunda nec maris vada,

Nec altis saxa rupibus,

Nec pura gignunt littora,

Nec Aphrodites candidae8

Genetrix spuma9 procreat.

Quis agmen illud cubica

Figura piscium regit10,

Aut unde lucidus fretum

Invadit halec Ixium,

Distenta rumpens retia11

Revulsis ante navibus?

Recenseamne cetera?

Vix orbe toto littus est,

Quod non abundet piscibus,

Largitione coelica,

Et quae12 marinis sedibus

Procul13 pascuntur alites,

Aut delicatioribus

Cicadum legionibus,

Cum fruge pingues evolant

Nomadum14 ad solitudines,

Ut improborum poena sint,

Bonorum justa praemia.

O numen admirabile!

O celsitudo maxima

Procuratoris optimi,

Qui nutu nutrit omnia!

1. Alius: _Colesiaci_. 2. Alius: _serdunas_, vel: _sardumas_. (Cf.

Plin. h. n. 32, 53.) 3. Alibi: _intentione_. 4. Alibi: _admirari_. 5.

Alibi: _alis_. 6. Alius codex quinque haec antecedentia versus ita

legit:

Adepta moles corporis

Aqua mox incrementa et

Originem partium nusquam,

Sec ulla partus semina,

Nec sunt ulla vestigia etc.

7. Alius: _progermines_. 8. Alius: _candida_. 9. Alius: _spumae_. 10.

Alius: _regitur_. 11. Alius: _ilia_. 12. Alius: _qui_; alius: _aquae_.

13. Alius: _nova_. 14. Alius: _Modo dum_.

OCTAVIUS: Video ego vos plus otii piscationi1, quam aucupio dedisse.

Saepe cum Volaterranis finitimis nostris non sine admiratione spectavi,

54 advolantes exercitus palumbarum, cum tamen in continenti nullae aut2

ne ovorum quidem aut nidorum ulla usquam imago reperiatur, multo minus

etiam in proximis insulis. At si quis ab Africa3 trajecto mari

mediterraneo evolare putet flantibus4 austris, facile refellitur immani

spatio milliarium MCC; omnibus tamen accolis5 constat, a plaga maritima

involare in continentem.

1. Alibi: _otio piscationis plus_. 2. Alius: _ac_. 3. Alibi: _Austria_.

4. Alii legunt: _santis_, id quod sine sensu. 5. Deest in alio codice.

CURTIUS: Cum agerem in Gallia, callidus quidam auceps noctu facibus1

accensis palumborum multa millia2, quae ab oceano in littus Rhotomagum

versus advolaverant, nullo negotio venabatur. Cum ab illo percontarer,

unde tanta vis palumborum? illud reposuit, illis3 tantum annis

advolare, quibus abundaret fagina glans, qua pascantur. Item liviarum

et earum4 avium5, quas ipse patria lingua „_pluviers_“6 appellabat, e

genere columbarum, examina infinita in Aurelianorum agros impluere,

nusquam tamen nidos ac ne ciborum quidem in ingluvie aut ventriculo

argumentum7 exstare. Et in pagis8 Andium anseres sylvestres coelitus

accedere et, gramine pascuorum9 momento saginatos, proventus uberrimos

incolis afferre.

1. Alibi: _fascibus_. 2. Alius: _vim_. 3. Alius: _iis_. 4. Alius:

_Luciarum et Acarum_. 5. Alibi: _ranium_. 6. Alii: _pluvieres_. 7.

Addit alius: _aliquid_. 8. Alius: _agris_. 9. Alius: _pascuarum_.

SENAMUS: At in littore Neapolitano coturnicum annuam piscationem videre

potuistis, quae cum flantibus coris in Mediterraneum transvolare

conantur, demergi ac mortuae in littus ejici1 solent. Ita quoque avium

greges opinor avolare et revolare, tum flumina, maria, montes

trajicere, ut2 grues, hirundines, ciconiae, accipitres, anseres et

anates sylvestres3, coturnices vero alarum brevitate debiles et adipe

graves merguntur. Ut4 enim regiones omnes hieme conquiras, nusquam5

tamen hirundinem reperias.

1. Alius: _rejici_. 2. Alibi: _et_. 3. Desunt quatuor haec antecedentia

verba in alio codice. 4. Alibi: _Et_. 5. In eodem codice desunt

sequentia haec quatuor verba.

SALOMO: Senamus omnia argute derivare conatur ad naturae causas. At1

quidem originis initio Deus jussit2, aquas non solum aquatilia, sed

etiam volatilia promere. Itaque in sacris libris legimus3, coturnices a

plaga maritima ad Israëlitarum castra spiritu Dei disjectas tanta

multitudine, ut spatio itineris diurni duobus cubitis in altitudinem

undeque castra complecterentur. Castra vero quanta fuerint, intelligi

potest ex eo, quod 600000 civium, qui arma ferebant, censa4 fuerunt. Ex

quo intelligitur5, seniorum, juniorum, foeminarum, servorum

peregrinorum, quae censa non fuere, multitudinem triplo majorem

exstitisse. Ac nihilominus tantae multitudini6 coturnices non solum

mense toto suffecisse constat, verum etiam cupiditatem carnium

vorandarum7 ad nauseam usque explevisse. Quod igitur legimus, 55 tot

examina coturnicum spiritu Dei ab oris maritimis abrepta fuisse, satis

intelligitur, fuisse extraordinariam generationem, angelis divino

concessu ac munere procurantibus, non aliter quam illa, quae dixistis,

piscium ac avium repentina examina, angelorum officiis ad hominum

alimenta, mirabili Dei procuratione ac bonitate comparantur, ut etiam

illud manna, quo Israëlitae in deserta solitudine annos amplius XL

pasti fuere, qui cibus angelorum8 diserte vocatur, non quod manna

vescantur angeli, sed quia nullis naturae causis ordinariis angelorum

curatione quotidie9 fuerit praestitum.

1. Alius: _Et_. 2. Genes. 1, 20. 3. Numerorum 19 sqq. 4. Alius:

_secuta_. 5. Numerorum 1 et 2. 6. Alius: _multitudinis_. 7. Deest in

alio codice. 8. Psalm. 77 (78), 25. Sapient. 16, 20. 9. Alius:

_quotidie implueret_.

SENAMUS: Non video, cur angelorum vel daemonum procuratione sit opus,

si sola Dei voluntate1 ista fieri possunt.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 108 / 680 题