1. Alii rectius: FRIDERICUS.

SALOMO: Pleraque nasci ac paulatim augeri videmus ab ea vi, quam

originis cujusque principio Deus indidit, sine ulla daemonum aut

angelorum actione, puta stirpes et animantia, quae suapte vi, primordio

sui generis divinitus tributa, suum genus propagant1. Idem judicandum

de lapidibus, metallis, fossilibus, quae terra modice culta et etiam

inculta sponte profert. Sed praeter hanc animantium ac stirpium

generationem est alia2 quaedam ordinaria et solennis, quae3 solet

quotannis recurrere, attamen praeter naturae leges, quibus quidem ex

semine genera propagantur, ut omnia illa piscium examina, quae

derepente stata magnitudine eodem tempore,4 iisdem littoribus

exoriuntur, quorum5 nec semina in vadis aut littoribus aut saxis aut

alga usquam apparent, nec ulla vestigia parentum. Nam eorum, quae a

parentibus originem habent, sua sunt semina, sua incrementa, et ut

paulatim exsurgunt, ita quoque sensim tabescunt. Illa vero momento in

justam magnitudinem erumpunt ac paulo post, nisi capiuntur6,

evanescunt, ut thynnorum agmina, quae cubica figura tanta vi ac

multitudine in Hellespontum tranant e Ponto, ut saepe naves ac retia

validissimis viribus subvertant, neque tantum in Hellesponto, sed etiam

apud Rhodios Elopes7 ejusdem magnitudinis tantis agminibus prodeunt, ut

Rhodiorum alimento diu sufficere possint. Nec dubito, quin aliis quoque

littoribus consimilis piscium annona divinitus8 tribuatur accolarum

inopiam ac tenuitatem sublevatura.

1. Alius: _propugnant_. 2. Alibi: _lux_. 3. Alius: _quia_. 4. Alibi:

_littore, iisdem temporibus_. 5. Desunt haec tredecim sequentia in alio

codice. 6. Alius: _capiantur_. 7. Vel: _helopes_. 8. Deest in alio

codice.

FRIDERICUS: Ego quidem apud Batavos salmonum ac sturionum, quos 52

siluros appellant, tantam piscationem vidi, ut in finitimas regiones1

non sine ingenti quaestu transveherentur, nec procul a Batavia circa

fretum Ixium, haleces tot ac tantis legionibus Octobri mense prodire,

ut iis capiendis piscatorum copia, quae maxima est, sufficere nullo

modo posset, unde in universam Galliam, Germaniam utramque, Britanniam

cum uberrimo quaestu transvehi. Sed illud mirum, quod cum justa

magnitudine momento prodirent, nulla tamen semina, nulli foetus ac ne

ulla quidem vestigia videantur. Quae quum a piscatoribus et

mercatoribus exquirerem2, narrabant illi, ad Orcades insulas arcarum

multitudinem admirabilem annuis piscatoribus redundare3 et in littore

Celtico statam esse galeorum piscationem mense Martio4, deinde Aprili

scombrorum; unde tamen tot agmina prodirent, scire neminem.

1. Deest in alio codice. 2. Alius: _conquirerem_. 3. Alius:

_redundari_. 4. Alius: _Martis_.

CURTIUS: Ipse vidi saepius in Galliae Narbonensis littore examina

mugilum stato anni tempore semper remeare et in proximo littore

Massiliensi apicarum1, item in adversis Africae littoribus trissarum2,

quas accolae juratas3, nostri alosas appellant, copiam ceteris4

littoribus inusitatam.

1. Alius: _aprarum_. 2. Alius: _frissarum_. 3. Alius: _ejuratas_. 4.

Alius: _nostris_.

CORONAEUS: Etiam Cretenses nostri annuas habent gobionum legiones,

quibus insula mirifice sustentatur, sed ea multitudine1, ut ab eodem

utero, eadem hora, eodem momento natae aut coelitus delapsae aut ex

intimis terrae visceribus erutae videri possint. Item e littore Siculo

muraenarum maxima copia quotannis exsurgit.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 107 / 680 题