1. In politicis.

SALOMO: Illud arcanum, ut optima quaeque1, Plato ab Ebraeis acceperat;

sic enim in sacris litteris legimus, Deum terminos ac fines populorum

pro angelorum numero statuisse; nec dubitandum est, angelorum partem

coelestibus, partem elementis, partem hominibus praefici, alios quidem

ad praemia bonorum, alios ad supplicia impiorum. Huc enim pertinet

carmen illud Davidis2: _principes populorum congregati sunt cum Deo

Abrahami, quoniam in Deum intenti sunt tutores terrarum._ Id enim

proprie3 significant haec verba מַגִנֵּי אֶרֶץ quos eodem versu

נְדִיבֵי עַמִּים principes populorum appellat. At tametsi4 Plato a Diis

praefectos5 scribit, horum tamen omnium ducem ac principem exercituum

daemonum ac Deorum ter maximum Deum appellat, cujus currum caeteri

consequantur: ὁ μὲν δὴ μέγας ἡγεμὼν ἐν οὐρανῷ Ζεῦς πτηνὸν ἅρμα ἔχει, τῷ

δὲ ἕπεται στρατιὰ θεῶν τε καὶ δαιμόνων. Quod idem a Davidis odis

expressum est hoc versu6: _currus Dei exercituum multiplex viginti

millia laetantium._ Quem locum sic reddidit Chaldaeus paraphrastes:

currus Dei viginti millia ignis ardentis, duo millia angelorum ducunt

illos, divinitas Dei est7 super illos, ut intelligamus, Deum placida

quiete fruentem angelorum ac daemonum ministeriis ac obsequiis uti.

1. Alius: _quoque_. 2. Psalm 46 (47), 10. 3. Alius: _praecipue_. 4.

Alibi: _attamen etsi_. 5. Alius: _profectos_. 6. Psalm 67 (68), 18. 7.

Alius: _quiescit_.

CURTIUS: Illud etiam in natura videmus, quod in republica, bene

constituta scilicet, leges interdum mutari ac pro curatoribus1

ordinariis extraordinarios constitui, idque ad reipublicae salutem. Ita

quoque naturae 51 leges suspendi2 ac nova quaedam praeter naturam,

ostenta, prodigia, morbos populares, incendia terrarum, diluviones

aquarum cieri, ne quis putet, ulla legum naturalium necessitate Deum

alligari, ut ante3 Toralba demonstravit. Quid enim absurdius esset,

quam in civitate regem suis imperiis ac legibus solutum, ut leges pro

temporum varietate corrigere et emendare possit, Deum vero mundi

principem ac parentem suis legibus obligari? Non debent igitur

angelorum ac daemonum naturales actiones censeri, quae4 praeter ordinem

naturae consuetum fiunt, ut flumina retroferri, maria scindi, flammas

deorsum dejici, quae non nisi divina potestate ac consensu5 fieri

possunt.

1. Alius: _magistratibus_. 2. Alius: _sustineri_. 3. Alibi: _acute_. 4.

Alibi: _cum_. 5. Alibi: _concessu_.

SENAMUS: Nihil bonum mihi videtur, quod praeter naturam fiat, ut

Aristoteles scribit: οὐδὲν δὲ τοῦ παρὰ φύσιν καλὸν.

SALOMO: Ignoscendum opinor Aristoteli, rerum divinarum imperito, imo

potius contemptori.

SENAMUS1: Quid vetat igitur, quominus omnia quae naturâ fiunt, a

daemonibus et angelis fieri dicamus?

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 106 / 680 题