1. Alius: _humanae_.

FRIDERICUS: Nemo certe, nisi demens, arbitratur1 hominis ascensum in

coelum, aut per aëra volatus sagarum naturales esse, cum id potius fiat

repugnante natura, quae gravia2 deorsum impellit, nisi quid fuga3 vacui

sequatur, ut cum e lacubus4 aqua pluvialis sursum abripitur, tunc enim

gravia sursum, leviora5 deorsum feruntur, ad universitatis totius

incolumitatem.

1. Alius: _opinatur_. 2. Alius: _graves_. 3. Alibi: _nisi prius fuga_.

4. Alibi: _vel cum elicibus_. 5. Alius: _levia_.

CURTIUS: Ego mundum hunc1 perinde ac rempublicam ad illius reipublicae

mundanae imaginem temperari oportere statuo, vel potius nostram

civitatem exemplar esse debere illius exemplaris et archetypi mundanae

civitatis. Nam qui universitatis ordinem penitus perspexit, suae

civitatis statum multo melius temperabit. Et quemadmodum in republica

bene constituta sunt quaedam majestatis et imperii perpetuae leges,

quaedam vero2 per varia 50 tempora ac rerum opportunitate mutantur,

item ordinarii quidam sunt magistratus lege creati ad jurisdictiones,

ad aerarii tutelam, ad sarta tecta civitatis, ad annonae procurationem,

ad salutis publicae curam, item ministri magistratuum locis omnibus

dispositi, ad exsequenda principum ac magistratuum jussa: ita quoque

consentaneum est, providum naturae parentem Deum leges quasdam

perpetuas et inviolabiles sanxisse, ratos scilicet orbium cursus ac

recursus, quorum tanta constantia est, ut ab ortus sui primordio ne

momento quidem aberraverint a tramite. Nec dubium est, quin angelos

quasi principes in coelo, his inferiores in elementis collocarit, alios

ad obeunda sacra, qui quasi sacrifici mentes puriores ac sanctiores,

velut hostias, Deo immortali sacrificant ac vota precesque offerunt3,

quosdam civitatibus ac imperiis praepositos, quos Graeci4 κοςμαγωγοὺς,

Latini Deos tutelares appellabant ac persuasum habebant, non prius

civitates expugnari aut capi posse, quam tutores illos ac praefectos

urbium votis ac supplicationibus evocarent5, quo pertinet illud:

Excessere Dii, quibus hoc imperium steterat.

1. Addit alius codex: _a Deo_. 2. Additur alibi: _quae_. 3. Alius:

_afferunt_. 4. Alii: _Proclus_. 5. Evocatio est apud Curtium lib. 2.

FRIDERICUS: Civitatum moderatores ἀγγέλους, δαίμονας vocat Plato1, κατὰ

τόπους ὑπὸ θεῶν ἀρχόντων πάντα τὰ τοῦ κόσμου μέρη διειλημμένα.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 105 / 680 题