1. Alius: _litteris detraxit_.

TORALBA: Succurrit in mentem Helvetii cujusdam opinio, qui eleganti

nomine se Theophrastum Paracelsum appellavit, qui medicorum omnium

decretis a stirpe revulsis nova somnia invexit, summa doctorum virorum

consensione repudiata, quibus etiam illud subrogavit, daemonum actiones

naturales esse.

CORONAEUS: Statuendum igitur prius est, quae naturalis actio dici

mereatur.

TORALBA: Actio naturalis esse non potest, quae vel a Deo, nullis

causarum inferiorum interjectis opibus, vel ab angelo vel a daemone vel

a divinae1 voluntatis arbitrio vel denique casu fiat. Casum appello

plurium causarum concursum ad effectus inopinatos: caetera, his

exceptis, naturâ fieri dicemus.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 104 / 680 题