TORALBA: Clarius id explicabo: omnem substantiam, quae amplissimi orbis
sinu coërcetur, finitam esse posuimus, id quod omnes confitentur; fines
autem1 substantiae finitae nullos esse praeter superficiem, quae solius
corporis propria est, quod2 geometricis principiis perspicuum est. Item
mentes omnes definitum habere ac determinatum locum, i.e. neque in
quantumlibet maximo,3 neque in quantumlibet minimo, sed exaequato4 suae
essentiae finiri loco. Ex his ergo efficitur, mentes separatas et
angelos corporea quadam natura coagmentari. Quare si demus, corpus
illud esse spirituale, ut Paulus ipse et Damascenus loquuntur, corpus
tamen erit, quantumcunque 40 subtile esse dicamus, nec cum alio corpore
ejusdem naturae magis esse poterit5, quam aër subtilissimus cum aquea
terreave natura.
1. Alius: _ac_. 2. Alibi: _quod geometricis est principium perspicuum_.
3. Desunt haec sequentia quatuor verba in alio codice. 4. Alius:
_determinato_. 5. Deest in aliis codicibus.
SENAMUS: Adeone discrepat a natura, quicquam incorporeum esse in loco,
cum puncta incorporea ipsaque accidentia suis quaeque sedibus ac locis
contineantur?
TORALBA: Tu, Sename, agis de punctis et accidentibus, quae quod per se
ipsa et sine corporibus nullam habent hypostasim, nunquam1 per se, nec
ullo loco existere possunt et ne moveri quidem nisi ad corporum
agitationem. Hic autem2 agitur de substantia, puta de angelo, de mente
cadaveri superstite, quam finitam esse fatentur, incorpoream tamen
statuunt, quod nullo ingenii humani captu fingi potest, nisi demus
ajentia et negantia esse vera, quia substantiam illam, quam incorpoream
fingunt, uno tantum loco statuunt, eoque definito, extra quem nihil sui
reperiatur, nec ubique esse volunt, vel suam habere circumstantiam, vel
ut eorum verbis utamur, suam ubietatem, ut si quaeramus3, ubi est
angelus? responderi possit: in coelo vel in terra, non tamen utroque in
loco, sed illic tantum, ubi sit ejus actio vel perpessio, nec usquam
alibi. Loco tamen circumscribi, locum mutare negant, cum vel a superis
locis ad inferos praecipites deturbantur, vel ab inferis praecipites ad
superos revolant. Ex quo sequitur, utrumque pronunciatum verum esse:
angelus est in coelo, angelus non est in coelo, quae4 cum tota natura
pugnant. Quid autem est aliud, locum definire, quam loci terminos5
corpori circumscribere? Quodsi loco definiri vel circumscribi sunt
eadem, etiam in loco esse circumscriptive et definitive eadem erunt,
quod Damascenus duobis locis6 fatetur. Itaque Thomas7 repudiatis
superiorum definitionibus8 angelum in loco esse scripsit non ratione9,
sed applicatione, quem Scotus refellens angeli praesentiam ante
rationem10 necessariam esse concludit et quidem in loco commensuratire;
sic enim loquitur, quoniam nec ubique nec in loco quantumlibet maximo,
nec minimo, sed suae substantiae exaequato, quo nec majorem queat
occupare, nec minorem. Ex quibus etiam illud sequitur, descensum et
ascensum separatis mentibus necessario tribuendum. Quicquid autem
movetur a loco in locum, corporeum esse oportet, quia prius transit11
spatium sc ipso minus, deinde spatium sibi aequale, antequam in spatium
se12 majus decurrat. At substantia incorporea inanisque, quia nihil
incorporeum magnum aut parvum dari potest, itaque necesse est,
quaecunque moventur, corpora esse confiteri. Item motus omnis fit in
tempore, et quovis tempore minus recipiendum erit, quo minus mobile
moveatur. Igitur omni mobili accipietur in infinitum aliquod13 minus
mobile, ex quo fit, ut nihil incorporeum aut divisibile moveri possit.
Item motus 41 successio, quae in motu intercipitur, sit resistentia
mobilis ad14 moventem, vel intervalli ad mobile vel motoris ad
intervallum. At nulla resistentia esset in angelo, si esset
incorporeus, non enim resisteret intervallo, nec intervallum illi, nec
sibi ipsi ut motori. At nullo humanae mentis captu cogitari potest, ut
ab extremis ad extrema sine decursu intervalli medii perveniatur. Quare
si locus, si corpus, si spatium divisibile est, angelos quoque, mentes
humanas, daemones corporeos ac divisibiles esse oportet, contra quam
illi et scribunt et sentiunt.
1. Alius: _nusquam_. 2. Alius: _enim_. 3. Alius: _quaeratur_. 4. Alibi:
_quia_. 5. Alibi: _terminis corpora_. 6. Lib. 2 cap. 13. 16. 7. Parte
I, qu. 8, art. 1. 8. Alius: _distinctionibus_. 9. Alii: _actione_. 10.
Alius: _actionem_. 11. Alius: _transilit_. 12. Alius: _sibi_. 13.
Alius: _aliquid_. 14. Sequentia haec sedecim verba desunt in alio
codice.
SENAMUS: Cur igitur Peripatetici tam anxie a physicis metaphysica
dividunt, cum physicorum argumentum omne circa1 corpus naturale esse
velint, metaphysicis vero tribuant substantias ab omni corporum
oneratione2 liberas, quo3 verbo separatas mentes atque intelligentias
contineri tradunt?