SENAMUS: Quid obstat quominus angeli, daemones, mentes humanae certa
quadam et determinata sede, non tamen superficie conclusa coërceantur?
TORALBA: Ita quidem est eorum opinio, qui angelos, daemones, mentes
separatas in loco esse confitentur, non tamen circumscriptive, ut eorum
verbis utamur, sed definitive. Quae distinctio1 cum plerisque inanis
videatur, nec definitive nec circumscriptive in loco esse voluerunt,
sed2 effective tantum. Quae sententia quidem minus habet erroris, quam
illa, quia non implicat3 ajentia simul et negantia, ut illa; sed hoc4
habet incommodi, quod angelos ac daemones loco dimoveri negat. Qua
ratione nec bonis ad superos, nec malis5 ad inferos aditus pateret,
quoniam ubique esse congruit tantum substantiis incorporeis.
1. Alius: _definitio_. 2. Deest in aliis codicibus. 3. Alius:
_ampliat_. 4. Alibi: _id tamen_. 5. Alibi: _impiis_.
SENAMUS: Vereor ut argumentum a1 te propositum consimile sit huic
Aristotelis argumento: Si forma, inquit, non finitur ad materiam, extra
materiam est infinita; quod2 non magis sequitur, quam si dicat quis: si
corpus non finitur corpore, est infinitum, nam ista ratione supremus
orbis, qui nullo finitur corpore, esset infinitus.