1. Deest alias. 2. Alii: _concretione_. 3. Alibi: _quae_.

TORALBA: Graviter certe peccatur ab iis, qui1 metaphysica physicis

conturbant, i.e. naturalia divinis, nisi ut ex aliis alia melius

intelligantur. Nullum autem metaphysici argumentum praeter primam

causam incorpoream esse potest. Nam cum Aristoteles Platonis2 ideas

locis omnibus evertere conaretur, quod hypostasim nullam in natura3

haberent, intelligentias tamen seu mentes separatas in natura

incorporeas statuit his verbis:4 An, inquit, ad physicam pertinet, de

omni anima disputare? an vero de ea tantum, quae materia vocatur?5 Hoc

postremum tam absurdum visum est Alexandro Aphrodisiensi, ut nullam

omnino substantiam corporis expertam affirmaret. Recte ille quidem, si

primam causam excepisset, quam ob id incorpoream esse oportet, quia sit

infinita.

1. Alibi: _quod_. 2. Alius: _Platonicas_. 3. Alius: _naturam_. 4. Libro

ultimo de nat. anim. 5. Alius: _vacat_.

OCTAVIUS: Argute quidem, Toralba; sed me scrupulus angit, quod cum

angelus particula quaedam sit et quasi scintilla divinae mentis illius

ac aeternae, qui fit ut corporea mens ex incorporea natura existere

possit?

TORALBA: Assumis tu quidem, Octavi, quod in quaestione positum est, an

scilicet mens humana sit particula divinae mentis, ut quidem video

placuisse nonnullis, qui Plotinum auctorem citare1 non dubitant, quod

hominis mentem ὁμοούσιον esse dixerit ipsi Deo. At2 ne ὁμοούσιος quidem

est, tantum abest ut sit ὁμοούσιος. Falsum item, quod Arrianus ad

Epictetum scribit, quem3 ad hominem ita loquentem inducit: Tu

delibatio4 Dei habes in te ipso partem illius: σὺ μὲν ἀπόσπασμα εἶ τοῦ

θεοῦ, ἔχεις τε ἐν σεαυτῷ μέρος ἐκείνου. Longe aliter Trismegistus ad

Asclepium: Mens, inquit, non est abscissa de substantia Dei, sed5

explicata, ut lux solis. Nam6 si angelus, si humana mens ab essentia

Dei decerpta esset, i.e. si particula Dei esset, Deum corpus esse

oporteret, quod absurdum esse omnes confitentur. Item 42 totus homo

Deus esset; totum enim esse necesse est, cui pars detrahi nequit. Item

Dei natura divisibilis ac dissolubilis esset, si partes haberet; itaque

litterae sacrae mentem hominis non Dei substantiam, sed spiraculum

appellant i.e. רוּחַ7 et imaginem, non partem illius, quae nulla in

natura divina incorporea fingi potest.

1. Alibi: _ciere_. 2. Desiderantur haec decem sequentia verba in alio

codice. 3. Alibi: _cum_. 4. Alius: _deliberatio_. 5. Desiderantur haec

viginti sex verba in alio codice. 6. Alibi: _Non_. 7. Alius: נִשְׁמַה

SALOMO: Sapienter illi quidem, qui a Dei natura corpus omnino1

sejunxere, id enim praecipuum caput est symboli nostri.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 85 / 680 题