TORALBA: Si demonstratum erit, nullam praeter Deum essentiam
incorpoream esse, illud etiam perspicuum erit, Dei solius essentiam
esse infinitam, quod Joh. Scotus1 demonstrari posse negavit. Et certe
acutissimus theologus demonstrationem de infinita Dei essentia sibi
deesse confitetur. Illud tamen hac demonstratione de incorporea Dei
natura consequimur, atque hoc amplius Thomistarum atque Averroistarum
opinio2 valde perniciosa, quam Albumazar3 Maurus nimis pertinaciter
tuetur, de una omnium hominum mente funditus subvertetur. Posuerunt
enim, omnes mentes impiorum aeque ac piorum in unam et eandem animam
coire, quo nihil absurdius ac sceleratius dici potest. Postremo ex hac
demonstratione, omnem scilicet substantiam, praeter Deum, corpoream
esse, perspicua sunt4 supplicia improborum, quae ab Epicureis5
negantur, ob id tantum, quod nullam admittant actionem in corpora, nisi
a corporibus ipsis, nec patibiles esse a corporibus incorporeas naturas
arbitrantur.
1. Liber sententiarum IV, disp. 4. 2. Alibi: _opiniones ...
perniciosae, quas_. 3. Alius false: _Albumezor_. 4. Alibi: _sint_. 5.
Alibi: _Epicuro_.
CORONAEUS: Cedo igitur, Toralba, nisi molestum est, hanc quae tot
utilitates complectitur demonstrationem.
TORALBA: Hoc igitur primum, si placet, statuamus: omnis substantia,
quae maximi1 orbis ambitu coercetur, est finita. Mentes humanae,
angeli, daemones orbe coelesti continentur, igitur sunt2 finiti, quia
nihil infiniti orbe finito concludi potest.
1. Alius: _circuitu_ vel _sinu_. Alibi: _maximo orbe coeli_. 2. Alii:
_sint_.
CORONAEUS: Istud quidem sua luce perspicuum est.
TORALBA: Quidquid finitum usquam existit, terminos habet, quibus
finitur, locum1 in quo concluditur, et2 nihil incorporeum terminis aut
locis illis3 continetur, igitur angeli non4 sunt incorporei, cum suis
sedibus ac terminis finiantur. Si non sunt incorporei, sequitur
corpoream habere naturam, cum omnis substantia sit vel corporea vel
incorporea; non hoc, igitur illud. Item illud5: omnis substantia,
praeter Deum, habet finitam potestatem; omnis potestas finita
terminatam habet substantiam6; ex quo sequitur, daemones, angelos,
mentes quae desertis cadaveribus emigrarunt, terminatis sedibus
coërceri, nec ubique, nec pluribus locis simul, eodem existere momento,
ut7 nimirum8 illi ipsi, qui angelos vel9 mentes corpore 39 vacare
putant, confitentur. Nam si eadem substantia finita duobus locis simul
et semel existeret, etiam moveri et quiescere simul posset, contra
perspicua philosophorum10 decreta11.
1. Alius: _locum etiam, quo_. 2. Alibi: _at_. 3. Alius: _ullis_. 4.
Deest in uno codice. 5. Deest in alio codice. 6. False alius:
_distantiam_. 7. Alibi: _et_. 8. Alius: _etiamnum_. 9. Alius: _et_. 10.
Alius: _physicorum_. 11. Scotus liber sententiarum I, disp. 2, qu. 4.
Damascenus lib. 2.
SENAMUS: Ut haec vera sint, nondum tamen video, quibus terminis ac
finibus daemones concludantur.
TORALBA: Nullius substantiae fines aut termini cogitari possunt1 extra
superficiem, superficies autem solius corporis2 propria; igitur omnis
substantia finita ac terminata corporea sit oportet, alioquin esset
infinita, quia tertium nihil est. Absurdum autem est, mentes humanas,
daemones, angelos, qui mundi finibus ac terminis coërcentur, infinitos
esse, alioquin finitis infinita concluderentur.