1. Tria haec sequentia verba desunt in alio codice.

TORALBA: Prospiciendum nobis est, opinor, quae quamque rem res

sequantur1, ut2 cuique consentaneum sit; plurimum enim refert

intelligere, utrum daemones corporei sint, ut3 plerique affirmant,

angeli vero incorporei, ut4 uno vere consensu theologi tradunt, an vero

et hi et illi corpoream naturam ad omnes opportunitates induant et

exuant, cum sint incorporei, ut velle videtur Homerus, qui daemones

παντοίους appellat. Nam si demus corporeos esse, multo magis mentes

humanas, his cadaveribus ereptas, corporea natura constare concedendum

erit. Sin putemus, angelos ac5 coelites omnes corpore vacare, ut

Aristoteles, qui angelos formas separatas et intelligentias, coelestium

orbium motrices, appellat, haec disputatio non ad physicam, sed ad

metaphysicam spectabit.

1. Alius: _sequatur_. 2. Alii: _quod_ vel _quid_. 3. Alibi: _et_. 4.

Alibi: _et_. 5. Alibi: παντόπους. 6. Sequentia haec novem verba

desiderantur in aliis codicibus.

CURTIUS: Non video quicquam ab Aristotele de mentibus separatis

constanter definiri, sed Apulejus1, Porphyrius2, Jamblichus3, Psellus4,

Plotinus5, Philoponus6, Ammonius7, Alexander8, Augustinus daemones

corporeos esse, summa consensione9 affirmant. Id autem velle videtur

Hesiodus hoc versu: _Aëraque induti tota tellure vagantur_. Orpheus

sortilegorum pontifex daemones partim coelestes, partim terrestres,

partim aëreos, partim aqueos, partim subterraneos, partim vagos et

circuitores facit. Ex quo innuit, mentes tum coelestes, tum elementares

corporeas esse, cum locus nisi corporibus convenire non possit. Daemon,

inquit Plotinus, καθ᾽ ὅσον δαίμων μετὰ τινος σώματος εἶναι δεῖ. Ac

tametsi Augustinus angelos incorporeos esse scripserit, saepius tamen

corpore constare oportet, ut affirmet: Constat, inquit, quod omnis

spiritus sit corpus et spiritualis materiae. Item Damascenus: Omnia,

inquit, quae creata, si cura Deo comparentur, crassum et materiale

quoddam habent, solus autem incorporeus et sine materia est Deus.

Basilius10 vero, qui angelos animalia vocat rationalia11, mentem loco12

vacare13 scribit, i.e. omnino incorpoream esse; caeteri tamen theologi

non modo angelos, sed etiam daemones et mentes hominum incorporeas esse

tradunt.

The numbering of this block of footnotes is problematic. The sequence

of numbers is as in the original text, with _italicized_ comments added

in {braces}.

1. In asino aureo. {_correct_} 2. In libro de mysteriis. 2. In libro de

abstinentia. {_Porphyry wrote books with both titles_} 3. In libro de

anima. 4. In libro de anima et daemonibus. 5. Contra Alexandrum

Aphrodisiam. {_Plotinus wrote the Enneads_} 6. Contra Alexandrum

Aphrod. {_Ioannes Philoponus wrote a book with this title_} 7. In libro

de anima. {_Ammonius wrote a commentary on Aristotle’s De Anima_} 8. In

libro de anima. 9. Alibi: _contentione_. {_numbers correct to end of

paragraph_} 10. In Homil. de Paradiso. 11. Alibi: _rationalem_. 12.

Alibi: _vero_. 13. Alibi: _carere_.

38 OCTAVIUS: Magnorum virorum auctoritas plurimum ponderis habet, ut

fidem faciat omni opinione stabiliorem, sed ut pauci hoc vel illud1

assentiuntur, quia sic collibitum est, ita plerique argumentis ad

assentiendum necessariis, quasi quaestione adhibita, cogi volunt2, ut

omnem adepta scientia exuant3 opinionem, quae simul stare non magis

possunt quam fides et scientia.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 81 / 680 题