TORALBA: Utrumque superius demonstratum esse confido, nihil sempiternum
esse posse, quod non sit aeternum, nec rursus quicquam aeternum
cogitari posse praeter primam omnium causam; quare ne angeli quidem
suapte natura sempiterni futuri sunt, sed sola Dei bonitate
sustinentur.
CORONAEUS: Explicandum igitur est, an daemones corporei sint, propter
varias doctissimorum hominum inter1 se dissidentium opiniones.