1. Alius: _fascinari nequeunt_.

CORONAEUS: Etiamsi demus, quadrigam illam devorari non potuisse, contra

naturam tamen est, oculos praestringere fascino aut vecordiam injicere

maritis, ne vel uxoribus copulari vel liberos suscipere possint.

SENAMUS: Ego substantiam omnem in corpus et spiritum dividi puto atque

hujus generis angelos esse daemones, mentes cadaveribus ereptas. Quod

si ita est, qui fit, ut incorporei daemones cadere aut caedi1

certisque2 locis ac sedibus ligari et constringi queant? nihil enim

nisi corporeum constringi loco, nec nisi a corpore pati potest: sin

daemones, angelos, mentes demus esse corporeas, etiam patibiles ac

dissolubiles confiteri oportet ex 37 illa Toralbae demonstratione, quae

docuit, mundum vel ob id interiturum, quia corporeus sit.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 79 / 680 题