1. In libro de morbo sacro. 2. Alius: _purgare_.

CURTIUS: Ego quidem illos exorcistas, qui Ulpiano1 impostores vocantur,

ob id suspectos impietatis habeo, quod cum daemonibus colloquium2

serunt et ridicula seriis miscentes sacris devotionibus abutuntur,

saepius tamen temere lascivientes a daemonibus corripiuntur aut acerbe

cruciantur, ut septem illos exorcistas legimus in Actis,3 cum

daemonium4 in obsesso interpellarent his verbis: Adjuro vos per Jesum,

quem Paulus praedicat, et respondit daemon: Jesum novi et Paulum scio,

vos autem qui estis? Et irruens daemonium omnes ad furorem adegit.

1. Libro 1. de variis cognitionibus et l. 21. de decurionibus. 2. Alii:

_colloquia_. 3. Actorum 19, 13. 4. Alius: _daemonem_.

OCTAVIUS: Memini, me apud Gregorium Pontificem Maximum legisse,

presbyterum quendam a daemone correptum fuisse, cum sacram stolam

puellae obsessae superposuisset. Et certe Origines in Matthaeum,

daemones in obsessis interrogari summopere vetat.

TORALBA: Primus Hippocrates exorcistas ut impurissimos homines, qui

prius sanctissimi putabantur ac divinissimi, scriptis dilaceravit,

cumque rebus inanissimis ad expiationes uti videret, Deus, inquit,

solus est nostra1 salus et liberatio. Ac tametsi tantus vir fuit, ut2

parem sua aetate habuerit neminem, nondum tamen ulla3 aetas perceperat,

quantum inter morbum 36 sacrum sive comitialem et daemoniacum furorem

interesset. Posteri subtilius symptomata pleraque4 similia, pleraque

dissimilia animadverterunt, atque illud inprimis, quod qui morbo

comitiali tenerentur5, per buccam spumam egerunt, non item daemoniaci.

Hi foetidissimos6 halitus spirant, illi non item; hi7 vaticinantur vera

falsis admiscendo, illi obmutescunt; hi daemonum arbitratu carpuntur et

liberantur, illi non item. Ac si quis sortilegus in aurem

insusurraverit haec verba: exi daemon, quia Ephimolei praecipiunt8!

derepente daemoniaci quasi sopore intermortui concidunt, deinde paulo

post resurgunt9 et10 ea quae procul gesta fuere, quasi praesentes

affuissent, narrare consueverunt. Postremo, qui comitiali morbo

laborant, nunquam11 linguis peregrinis utuntur, ut daemoniaci.

1. Alibi: _postea_, vel: _natura_. 2. Alibi: _paremque ... habuit_. 3.

Alius: _illa_. 4. Desunt alibi haec duo verba. 5. Alius:

_compererentur_. 6. Alibi: _foedissimos_. 7. Proxima sedecim sequentia

verba desiderantur in aliis codicibus. 8. Alius emendandi gratia legit:

Epileptici percipiunt. 9. Alius: _exsurgunt_. 10. Alius: _ut_; alius:

_etsi_. 11. Alibi: _numquid_.

FRIDERICUS: Unum1 est quod medicos angit, quod morbis sortilegio datis

nulla ratione mederi possunt, nec sortilegi morbis qui sine maleficio

contingere solent, ut2 olim Philo Ebraeus et nostra aetate judices

impietatis saepissime deprehenderunt. Utrum vero morbus maleficio an

naturae imbecillitate contigerit, explorant sortilegi ferventis3 plumbi

infusione in vasculum aegrotanti superpositum, et quidem Galenus, ubi

de Homerica medicatione scribit, imperitos homines morbis curari4

verborum vi, eoque efficacius quo plus fidei adhibeatur. Vidimus enim,

sortilegos non aliter curare posse ideoque5 prius haec verba ingerunt:

Crede et sanaberis!

1. Alibi: _Tuum_. 2. Alibi: _et_. 3. Alius: _ardentis vel furentis_. 4.

Alius: _curare_. 5. Alius: _Ideoque_.

SENAMUS: Vereor, ut falsa pro veris habeamus, ut illi, quorum oculos

sic fascinaverat ille, qui quadrigam foeno plenam una cum equis et

quadrigario devorasse videbatur.

FRIDERICUS: Non dubito fascinum oculis fieri posse, aures tamen

fascinum negant1, ut Graeca pro Latinis habeantur, nec tempestates ac

procellas pro cadaverum Aegyptiorum rapina fictas, sed verissimas,

hominumque ac navigiorum certos interitus excitari, perspicuum est.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 78 / 680 题