CORONAEUS: Ita disserendi ratione quodammodo quae qualisque sit
daemonum vis ac natura perspicitur. Nam Paulus Grilandus
jurisconsultus, quaestionum impietatis judex, scribit, quendam
neophytum ab uxore ad sortilegorum convivia daemonis ope procul a domo
subvectum sub nucem Beneventanam1, et cum ferculis appositis ad
epulandum saepissime salem peteret, tandem aliquid salis simile allatum
esse eumque in haec verba erupisse: Lodato sia Dio, pure evenuto questo
sale! Qua voce daemones ac sagarum concionem epulasque fictas
disparuisse et cum solus neophytus restitisset2, domum, a qua
milliaribus circiter quinquaginta distabat, nudum rediisse.
1. Alius: _sub arborem nucis Beneventanae_; alius: _sub urbem_ etc. 2.
Alius: _extitisset_.
FRIDERICUS: Usitatissimum omnibus rusticis est, salem infantium ori
admovere, quasi praesens amuletum adversus maleficia sortilegorum.
OCTAVIUS: An quia veteres uno consensu tradunt, maris naturam omnes
impuritates expiare; scribit enim Hippocrates1, suae aetatis exorcistas
maleficia expurgare2 solitos, demersis in mare his omnibus, a quibus
maleficia impendere dicebantur.