1. 2 ep. ad Mycon. 2. Alibi: _idem_; alibi: _eum ... refugisse_.

SALOMO: Ego daemones lustralem aquam duplici de causa detestari opinor,

primo quod sua puritate labes abstergit, daemones vero impuritate 35

delectantur ac propterea frequentes lotiones lex divina jubet, quas

sortilegi execrantur. Deinde aqua lustralis sale conspergitur, quo res

omnes a putredine servantur, officium vere daemonum est perdere ac

corrumpere. Itaque divina lex1 omnibus sacrificiis salem inspergi

jubet, cujus vim cum intelligeret Plato, salem Diis gratum esse

scribit.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 76 / 680 题