FRIDERICUS: At Fernelius, clarissimus Henrici II. Francorum archiater,
nobilissimum adolescentem a daemone obsessum scribit, qui tametsi
litteras nunquam didicisset, Graece tamen loqueretur. Et Philippus
Melanchthon tradit, mulierculam quandam, cum a daemone cruciaretur,
graece loqui solitam ac bellum sacrum, quo Germania pene tota
deflagravit, hoc carmine denunciasse: ἔσται ἀνάγκη ἐπὶ τῆς γῆς καὶ ὁρμὴ
ἐν τῷ λαῷ τούτῳ. Qua de re cum inter theologas ac medicos varie
disputaretur, sciolus quidam medicus, ne nihil ignorasse videretur, a
melancholia peregrinam linguam excitari posse contendebat, sed non sine
risu ac sibilo palam explosus est.
OCTAVIUS: Illud facile refelli poterat, cum ἐγγαστρίμυθοι καὶ
στερνομάντεις bucca conclusa aut etiam exserta lingua, mox etiam e
vulva diserte loquerentur.
CORONAEUS: Sed mirum est, obsessos a daemonibus lustralis aquae
conspersionem abhorrere, ut quidem Cyprianus scribit et experientia
saepissime expertum est. At Philippus Melanchthon1 aliquando se daemoni
fucum fecisse jactavit, cum obsessum a daemone aqua pura aspersisset,
aeque enim2 hanc atque illam refugiebat3.