1. Alius false: _daemonium_.

FRIDERICUS: Nunquam1 vis ac natura daemonum magis conspicua fuit, quam

in obsessis, quos Graeci ἐνδαιμονιῶντας καὶ ἐνθέους καὶ ἐνθουσιαστικοὺς

καὶ ἐγγαστριμύθους καὶ ἐγγαστριμάντεις καὶ στερνομάντεις καὶ Εὐρυκλέας2

appellant, quorum maximam copiam olim ubique fuisse legimus. Vidimus

ipsi in monasterio Kentorpio Germaniae inferioris virgines devotas3 a

daemonibus sursum deorsum jactari ac interdum altius a terra

sublevatas, casu levissimo relabi, sine sensu doloris, tum assiduo risu

cachinnos movere, seque ipsas mutuis ictibus contundere bacchantium in

modum ac foetidissimo halitu aërem ambientem conspurcare. Id enim

daemonum fere proprium est, ut teterrimo foetore proxima quaeque loca

quasi sulphuris ac putrium cadaverum odore imbuant. Contra vero angeli

ambrosium spirant vertice odorem. Illud etiam deprehensum, si quis

coram daemoniacis illis vestalibus sacris4 preces funderet aut divinis

laudibus exerceretur, doloribus acerbissimis obsessas cruciari, si

ipsae horarias preces latinis verbis enunciarent aut fabellam

narrantibus audientiam facerent, cruciatu levari. Cum a magistratu

rogarentur, ecquis illas daemonibus mancipasset, Elsam Kamam. Coenobii

ancillam, incusabant, quod illa non erubuit confiteri, ac sortilegii

damnata rogis ardentibus exusta est.

1. Alibi: _Nusquam_. 2. Εὐρυκλῆς erat nomen celeberrimi cujusdam

ventriloqui saepiusque pro ventriloquo in universum usurpatum. [N.] 3.

Alius: _totas_. 4. Alius: _sacras_.

33 SENAMUS: Memini Romae Benedictinum exorcistam obsessas a daemonibus

rogantem, quem id fecisse suspicarentur, daemones respondisse,

Judaeorum id ope factum, quod indignarentur Judaei, foeminas a sua

religione ad christianam defecisse.

SALOMO: Quod a Gentili avorum religione ad peregrinam defecissent,

forsitan daemonibus sui obsidendi occasionem praebuerunt, sed Judaeorum

id ope1 factum, nemini credibile videatur. Daemones potius falsis

accusationibus et criminibus2 Judaeos, quibus infestissimi semper

fuerunt, circumveniri cupiebant.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 71 / 680 题