1. Alius: _fuerint_.

FRIDERICUS: Non esse daemones aeternos, Toralba belle demonstravit, cum

uni1 Deo rerum omnium parenti docuerit convenire, sed quam diuturna sit

eorum vita, mortalium nemini compertum opinor, tametsi Plutarchus,

Proclus, Porphyrius mille annos definiant ad summum, ex ipsius

Herodoti2 sententia, qui nymphas decem Phoenicum secula explere

scribit, Hieronymus vero Cardanus de Facio3 patre suo4 scribit, δαίμονα

πάρεδρον habuisse annos amplius triginta ab eoque didicisse, daemonum

vitam trecentis aut ad summum quadringentis annis terminari, quod

perinde est ac si dicerent, hominum vitam annis centum definiri aut ad

summum 969, quia Methusalem, qui omnium diutissime vixisse fertur, non

diutius vitam protraxit5.

1. Deest in aliis codicibus. 2. Alii legunt: _Hesiodi_. 3. Alii: _Tajo_

vel _Pacro_. 4. Deest in aliis. 5. Cf. 1 Mosis 5, 21 sqq. [N.]

SENAMUS: Mira varietas est Apuleji, Porphyrii et Cardani, cum alius

daemonum vitam trecentis finiat annis, alius mille, alius aeternos esse

putet.

CURTIUS: Certe immortales non esse constat ex ipsius Toralbae perspicua

demonstratione, quod etiamnum Eusebii Caesariensis episcopi sententia

confirmatur, quam ex Plutarcho transtulit in librum προπαρασκευῆς

εὐαγγελικῆς1, cum ad Echinades insulas navigium, Tiberio imperatore,

translatum esset, exauditam fuisse vocem Thamus2! Ad quam cum Thamus

nauclerus respondisset, rursus exauditam vocem haec verba resonantem:

Cum ad Paludes delatus fueris, denuncia clara voce, Panem mortuum esse!

Nauclerum metu naufragii perterritum, nisi Diis imperantibus paruisset,

cum ad Paludes appulisset, clara voce denunciasse, Panem3 mortuum esse.

Quo dicto 31 repente voces ejulantium ac suspirantium hominum, qui

tamen nulli erant, exauditas fuisse.

1. Libr. V. cap. 17. 2. Addit alius iteratum: _Thamus!_ 3. Alii:

_Pana_.

SALOMO: Nihil mirum, si Panem mortuum denunciarent, cum Leviathanem1,

daemonum principem, sacrae litterae moriturum testificarentur2.

1. Alii: _Leviathan_. 2. Ezechielis cp. 29, 3 sqq. Jobi cp. 40, 20.

Jesaiae cp. 27, 1.

SENAMUS: Audieram antea daemones et terras et maria tranare, et quasi

celerrimis equis homines ipsos transvehere momento. Quae si vera sunt,

cur daemones Echinadum insularum ab hominibus principis sui occasum

didicerunt, cum daemones dicantur non παρὰ τοῦ δειμαίνειν, ut putat

Eusebius, sed quasi δαήμονες, eodem sensu Ebraei יְדֵעֹנִים a verbo

יָדַע, quod _scire_ significat.

FRIDERICUS: Ego daemones ea scire opinor, quae persuaderi1 possunt, sed

verius est, eis2 ab immortali Deo regiones ac loca circumscripta esse,

quae praetergredi nequeant. Argumento sit, quod Caesarius scribit,

presbyteri cujusdam Coloniensis filiam a daemone obsessam patris3 jussu

ultra Rhenum transvectam fuisse ac eodem momento a daemone desertam,

patrem vero tot ac tantis ictibus verberatum et contrucidatum, ut paulo

post mortuus sit. Ex quo intelligitur, daemonis illius potestatem

ultra4 flumen terminatam fuisse. Consimile quiddam scribit Hermias: cum

quidam parricida matrem interfecisset et a daemonibus acerbe

torqueretur, consultus Apollo respondit, aliam regionem ei quaerendam

esse, atque ita illum in insulam e gurgite fluminis emersam transvectum

cruciari desiisse.

1. Alibi: _quo pervadere_. 2. Alii: _illis_. 3. Alibi: _patrio_. 4.

Alius: _citra_.

SALOMO: Certe Friderici sententiam confirmare videtur id, quod in

sacris litteris1 legimus, angelum Dei alligavisse in Aegypto superiori

daemonem Asmodeum2, qui septem Sarae3 maritos antea necarat. Nam in eo

quoque summa Dei bonitas conspicua fit, quod non modo serpentes et

feras saeviores, verum etiam nequiores daemones in desertissima loca

deportari jussit, quo minus hominum coetibus ac societatibus noceant,

nec nisi ad justissimam ultionem impiorum4 solvi. Et quidem lege divina

solenni expiationum die pontifex hircos duos sortiri jubetur, alterum

quidem aeterno Deo sacrificandum, alterum vero Zazali5 dedendum, quem

LXXII interpretes appellant ἀποπομπαῖον, quem in verticem montis deduci

mos erat ac de monte praecipitem dare. Locum vero rubrum6, quo quidem

vinctus erat, candidum fieri dicebant, si Deus placatus esset7, quod a

caprario buccina solebat significari laeto clangore, ac proximas

quasque regiones consimili clangore gratulationem publicam significare,

nec tamen caper dictus8 Azazel usquam terrarum reperiebatur. Quo

pertinere ajunt illud ex Jesaia9: _Si scelera vestra coccino

rubicundiora fuerint, nive candidiora_ 32 _fient._ Quibus sane

congruit, quod R. Moses ex litteribus ritualibus Chaldaeorum et

Sabaeorum tradit,10 veteres Idolatras in loco deserto daemones

conquisivisse atque iis sacrificare solitos, devotionibus in scrobes

procuratis, effuso cruore, tum epulari et convirari11 consuevisse, quod

sanctissima divina lege prohibetur ac propterea hostiarum sanguis ad

plagam altaris aquilonarem12 effundi jubetur. Non quidem desunt ubique

daemones, qui omnia13 omnium dicta, gesta, facta diligentissime

explorant, pars tamen maxima circa sepulcra aut patibula, aut in antris

aut in montibus aut per silvas aut circa littora oberrant, quos Graeci

Satyros, Sylvanos, Tritones, Manes, Nymphas, Dryadas, Hamadryadas,

Oreadas appellant.

1. Alibi: _libris_. 2. Tobiae VIII, 3. 3. Alii: _Annae_ vel _Susannae_.

4. Alius: _carceribus_. 5. Alibi: _Azazeli_. 6. Alibi: _coccinum_. 7.

Cf. de hoc Azazelo 3 Mosis 16, 8. 10. 26. [N.] 8. Duo codices legunt:

_dicatus Zazeli_. 9. Jesaiae 1, 18. 10. Alius: _tradidit_. 11. Duo

Codices habent: _copulari_. 12. Alius: _aquilonaris_. 13. Deest in alio

codice.

OCTAVIUS: Num igitur daemones illi sepulcrales et cadaverum Aegyptiorum

custodes vinculis soluti, fines sibi destinatos praetergressi maria

trajiciunt ac procellas excitant, ut erepta cadavera sibi

restituantur1?

1. Responsum huic quaestioni in omnibus Codicibus deesse, adnotat

Senckenbergius.

SENAMUS: Si verum est, daemonem1 illum Agrippinensem, qui deserta

puella parentem necavit, latissimam Rheni fossam trajicere non

potuisse, nec vada rapidissimi fluminis tranare, praesens remedium

haberemus adversus daemones, qui tantam foeminarum multitudinem

obsident, ut uno die plures octoginta Romae videremus acerbissime

cruciatas, quae nullis exorcistarum execrationibus liberari potuerunt.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 70 / 680 题