FRIDERICUS: Nobilior extat historia Antonii Segneti1 Belgae, equitis
aurati ac senatoris, cujus filius cum saga contubernium traxerat2. Sed
cum jussu patris uxorem nobilem sibi despondisset, saga non aliter quam
Medea zelotypiae furore saucia, quod Jason Creontis regis Corinthiorum
filiam duxisset, daemonis ope rivalem ita conturbavit, ut saepius in
sublime veheretur, deinde huc illuc agitata dejiceretur. Cum vero
parturiret, saga cubiculum parturientis ingressa illam in tantum
soporem ac stuporem egit, ut sine sensu parienti foetum3 eriperet.
1. Alius: _Sequeti vel Suqueti_. 2. Alius: _contraxerat_. 3. Alibi:
_infantem_.
SALOMO: Quid si pater filium ab utero voverat daemonibus, id enim
sortilegis fere consuetum est, ac propterea divina lex execratione
gravissima detestatur eos, qui liberos voverint deo Molocho.
FRIDERICUS: Non minus memorabile est, quod in monasterio montis
Hessorum virgines sacrae a daemonibus tanta vi obsessae fuerunt, ut cum
canibus atris copulari viderentur, deinde sursum deorsum jactari ac
teterrimos foetores exspirare.
SALOMO: Quid si Deus ultionem istam daemonibus permisit, quod forsan1
canibus, ut interdum contigit, copularentur. Nihil enim detestabilius,
quam2 votam Numini virginem immundissimae bestiae prostituere, ac
propterea divina lex3 eodem capite vetuit offerri Deo pretium canis ac
mercedem meretricis, tum sequens4 caput supplicium extremum irrogat eis
qui pecudibus copulantur.
1. Alius: _forsitan_. 2. Desunt haec quinque sequentia verba in uno
codice. 3. Deuteron. 23, 18. 27, 21. coll. Levit. 18, 23. 20, 13 sq. 4.
Alius: _sequenti capite_.
CURTIUS: Immane scelus istud a monialibus mutum scelus appellatur.
Neque id novum, si Aeliano1 credimus, qui civem Romanum scribit
accusationem instituisse adversus canem2 adulterum uxoris. Et in
Aremorica Celtarum bos puellam peperit, quae nihil bubulum habuit
praeter alterum pedem, unde graves controversiae extiterunt.