TORALBA: Duae sunt omnino demonstrandi artes, una quidem a causis,
altera vero ab effectibus; itaque si obscurae sint causae, ex ipsis
tamen effectis eas venari licet, ut si daemonum naturam, τὸ διότι,
capere nequeamus, certe ex eorum actionibus τὸ ὅτι ἐστὶν intelligamus.
FRIDERICUS: Nudam historiam, ut vobis morem geram, enarrare non recuso,
ne quid a me amplius exigatis. Tametsi enim Apulejus sortilegii ac
veneficii accusatus et qui ὀνανθρωπίαν in seipso expertus fatetur,
multo subtilius quam caeteri daemonum essentiam explicare potuerit,
dubito tamen an voluerit necne, quod potuit. Sic autem definivit
daemones: sunt genere animalia, ingenio rationabilia, animo passiva,
corpore aërea, tempore aeterna. Quam descriptionem miror Augustinum1
locis omnibus secutum fuisse atque 30 in eo potissimum, quod eorum
naturam scribit esse aeternam, cum tamen Porphyrius, Plutarchus,
Plotinus mortales esse tradant, idque Apollinis oraculo, i.e. ipsius
daemonis maximi testimonio confirmans: Hei mihi tripodes lugete, obiit
Apollo, excessit, flamma2 coelestis mihi vim affert! Quin enim
Plutarchus Ciceronis sententiam secutus ob id oracula defecisse
scribit, quod daemones, qui olim oracula reddebant, interierint3.
Quodsi daemones hominum generi contubernales ac socii tam multa de4
ipsis5 mentiuntur, quid nobis sperandum est de angelorum coelestium
sublimiore ac diviniore natura? Tametsi vero Philo Judaeus angelos
appellat diviniores quasdam ac secretiores6 naturas, Dei praepotentis
imperio subjectas, quibus quasi legatis utitur; idem tamen in libro de
mundo angelos ac daemones essentia scribit eosdem7 esse, licet
qualitate boni differant a malis8.
1. Libr. 7 Gen., libr. 8 et 9 de civit. Dei, libr. 3 de trinit. 2.
Quinque haec sequentia verba desunt in alio codice. 3. Alibi:
_interierunt_. 4. Alius addit: _se_. 5. Alibi: _ipsi_. 6. Alius:
_sacratiores_. 7. Alibi: _ejusdem_. 8. Alius addit: ἄγγελοι δέ εἰσι
ψυχαὶ κατ᾽ ἀέρα πετομέναι.
SENAMUS: Libenter audirem; neque enim dissimulare possum, quando primum
nati daemones sint1, quibus nutricibus educati, quamque diuturna sit
uniuscujusque vita?