FRIDERICUS: Si tot ac tam multi philosophi tantaeque eruditionis tot
saeculis de natura daemonum nihil asseverare potuerunt aut voluerunt,
quid de homine minime philosopho sperare potestis? Libros quidem de
strigibus ac sortilegiis1, quotquot nancisci potui, curiose legi, ut
maleficarum actiones utcunque intelligerem, quae vobis enarrare
pigebit, cum ex iisdem fontibus, quibus ego hausi, illa ipsa haurire
cuique integrum sit. De natura vero ipsaque daemonum origine ac
essentia quicquam affirmare2 si velim, ineptus sim.