CURTIUS: Epicuraei non tantum ex albo philosophorum, sed etiam hominum
eximendi nobis sunt, tum quia nihil aut parum1 differunt a judicio
ferarum, tum etiam quod solo sensu feruntur.
CORONAEUS: Quando igitur constat, philosophorum ac theologorum vel
potius mortalium omnium consensu daemones esse, ut ab eorum perspicuis
actionibus planum est, disseratur illud, si placet, an daemones
essentia et qualitate sensibili, an vero sola boni et mali discrepantia
differant, quibus item actionibus ac negotiis implicentur. Quibus
perspectis ac cognitis perspicuum erit, quid de ostentis, prodigiis,
fascino, quid denique de sagarum stupendis actionibus ac λυκανθρωπίᾳ
sentire debeamus. Et quoniam Fridericus studiose videtur daemonum vim
ac naturam conquisivisse, haud dubito quin haec omnia nobis facili
sermone sit explicaturus.