1. Alii: _aspectabiles_.

TORALBA: Disputatio de animorum immortalium natura, i.e. de angelis ac

daemonibus perdifficilis ac obscura semper visa est. Ac tametsi

Aristoteles1 ubique fere daemonia vocat ζῶα, non tamen explicat,

corpora sint necne, quia Deum quoque animal appellat2 aeque ac

daemones. Quaerat, inquit, aliquis, quamobrem anima,3 quae in aëre

vagatur, melior sit ac magis immortalis, quam quae est in animantibus:

ἥ ἐν τῷ ἄερι ψυχὴ ταῖς ἐν τοῖς ζῶοις βελτίων ἐστὶ καὶ ἀθανατωτέρα4, quo

loco vel daemones vel hominum mentes a cadaveribus segregatas in aëre

vagari confitetur. Plato vero mentis humanae captum egredi daemonum

disputationem agnoscit; majorum tamen sententiis acquiescendum: περὶ δὲ

τῶν δαιμόνων εἰπεῖν καὶ γνῶναι τὴν γένεσιν, μεῖζον εἰ καθ᾽ ἡμᾶς,

πιστέον δὲ τοῖς εἰρηκόσιν ἔμπροσθεν5. Frequens tamen est apud Platonem

disputatio de daemonibus in Symposio, Protagora, Clitia, Politico,

Epimenide, Phaedone, Sophista et in libro de legibus. In Theagene

quoque apertius: Nos, inquit, sicut oves mira divinorum6 pastorum

custodia semper egemus; ac tam ineptum putat7, homines hominum

custodiae committere, quam ovium et caprarum curam ovibus et capris.

Laudat etiam in Cratylo Hesiodi sententiam, quod viros bonos et

sapientes vita functos daemones appellat, quos in Symposio medios inter

Deos et homines collocavit, aërea natura constantes. Aperte vero in

Phaedone angelos, quos8 ubique θεοὺς vocat, curatores nostros esse

asseverat: θεοὺς εἶναι ἡμῶν τοὺς ἐπιμελομένους. Quin etiam in Sophista

angelum genialem, quem juniores9 Academici δαίμονα πάρεδρον appellant,

nos quocunque10 proficiscamur, comitari et cogitationes nostras

explorare scribit: τὸν ξένιον οὐκ ἥκιστα θεὸν συνοπαδὸν γιγνόμενον,

ὕβρεις καὶ εὐνομίας τῶν ἀνθρώπων καθορᾶν. Et in Theagene: Adest,

inquit, mihi divina quadam sorte daemonium quoddam, ab ineunte pueritia

me secutum. Cujus argumenti occasione accepta omnes Academici

disputationes11 varias de natura daemonum instituerunt. Illud autem

inter ipsos convenit: unicuique12 daemonium ab ortu vitae ducem divino

munere concessum. Huc13 Menandri illud:

Ἁπάντι δαίμων ἀνδρὶ τῷ γενομένῳ,

Ἁπᾶσιν ἐστὶ μεταγωγὸς τοῦ βίου

Nam Socratis adhuc puelli pater oraculum accepit, eum habere ducem

sexcentis paedagogis meliorem, ut quidem Plutarchus scribit in libro

Περὶ τοῦ δαιμονίου τοῦ Σωκράτους. Empedocles, qui vivus et spirans in

jugo montis 29 Aetnae a daemonibus sublatus dicitur, unicuique καλὸν

καὶ κακὸν δαίμονα contigisse dicebat.

1. Libr. 4 et 12 Metaphys. 2. Libr. 4 et 12 Metaphys. 3. Alii:

_animalia, quae_. 4. Graeca haec desunt in alio codice. 5. Graeca haec

desunt in alio codice. 6. Alius: _divorum_. 7. Alibi: _putari_. 8.

Deest alibi. 9. Alius: _minores_. 10. Alius: _quoque_. 11. Alius:

_disputatores_. 12. Desunt haec sequentia duodecim verba in alio

codice. 13. Alibi: _Hic_.

SALOMO: Rabbi Moses Aegyptius non quidem ab Empedocle, sed a majoribus

institutus, etiam unicuique bonum ac malum angelum adesse confirmat.

SENAMUS: Si tanta vis daemonum ac angelorum extitisset1, quantam esse

vultis, mihi mirum videtur, quamobrem Epicuraei daemonum hypostasin de

natura sustulerint?

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 66 / 680 题