1. Alius: _eripiunt ... putant_.

TORALBA: Ut aegris cubilia mutantur et loca, morbus tamen sequitur, ita

quoque posteri eodem quo primi relabuntur, quia etiam graviora ex his,

quam ex illis incommoda sequuntur, quia Dei substantia mutari non

potest. At Dei voluntas, si mutari nequit, non est voluntas, non est ad

hoc vel illud libera, sed ad hoc tantum praecise1. Potuit enim Deus

duos tresve soles facere, noluit tamen. Ita Deus multa vult, est tamen

unus, non multa. Non igitur idem est in Deo Esse et Velle, quia vult

multas et varias formas, non tamen infinitas2 neque aeternas aut

simplices existere, cum tamen sit ipse infinitus, simplex, aeternus,

non multus nec multiplex. Idem Deum modis omnibus esse3 necesse est;

quodsi mundum quoque necessario esse dicamus, ut illi arbitrantur, non

potest in Deo esse idem Esse ac Velle, quia mundi existentia necessaria

Dei voluntatem penitus excludit, nihil enim voluntarium fieri potest,

ubi violenta necessitas urget.

1. Alius: _praecisa_. 2. Alius: _tantum infirmas_. 3. Alibi:

_existere_.

CORONAEUS: Demus igitur, Dei voluntate omnia existere, nec idem haberi

in Deo Esse et Velle, quid ex eo sequitur?

TORALBA: Illud imprimis, mundum ab alio quam a sese servari.

1SENAMUS: Etiam a prima causa servari mundum scribit Aristoteles2.

1. Deest haec Senami interlocutio in alio codice. 2. De generatione et

corruptione, lib. II, cp. 10.

TORALBA: Ita quidem, sed necessario putat servari atque ob id aeternum

esse statuit. Si enim a voluntaria causa mundus pendet, ut demonstratum

esse confido, suapte natura sempiternus esse non potest. Cum enim sint

agendi principia duo, alterum impetu naturae, alterum nulla necessitate

fertur, sive ad generationem sive ad rerum genitarum procurationem1 ac

tutelam. Cum igitur causam mundi effectricem2 ac conservatricem a fatis

et Adrastiae3 legibus liberum ac solutum demonstratum sit, nec eandem

esse cum essentia voluntatem, sequitur opificium illud ab eo deseri

posse, quandocunque velit. Desertionem interitus sequatur necesse est,

cum nihil a seipso servari et4 fieri possit, non est igitur aeternum

id, cujus salus ab alterius arbitrio ac voluntate pendet. Quod cum

intelligeret 26 Avicenna, princeps eruditione clarissimus: Creatura,

inquit, nihil est et ex nihilo, secundum essentiam quidem a prima causa

existit. Prima autem causa nulla esse potest, si mundus est aeternus.

Ex quo sequitur altera demonstratio, non minus efficax et utilis, quam

superior. Sed vereor, ne vobis taedio sim oratione longiori.

1. Alius: _conservationem_. 2. Aliua: _fictricem_. 3. Alibi: _naturae_.

4. Alibi: _aut_.

CORONAEUS: Neque certe nos pigebit hujus dissertationis, ex qua non

modo voluptatem summam, sed etiam consequimur utilitatem multo majorem.

TORALBA: In rebus aeternis nulla est prima, nulla item1 postrema causa,

ut ipse Alexander2 confitetur. At mundus primam causam habet, omnium

consensu physicorum, non est igitur mundus aeternus. Quod cum

Aristoteles3 vidisset, omnes causas posuit aeternas, maxime tamen,

inquit, primas. Cur primas potius, quam medias, quam postremas? Cum

omnes4 sint aeternae ac eodem momento existere coeperint. Aut si una

est prima, quomodo5 consequentes aeternae sint ac simul cum prima, cum

prioris ac posterioris ratio non ad tempus, sed ad ordinem spectat, ut

quidem ipsi tradunt. Quae cum absurda sint, confitendum mundum aeternum

non esse. Si non est aeternus, originem habuisse oportet et exitum

quoque habiturus est. Id enim omnibus et divinis6 et naturae legibus7

decretum est, quaecunque exitum habitura sunt, ortum habuisse, et quae

ortus sui principium habuere, tandem aliquando interitura. Nam si quod

semper esse quit8, naturam habet immutabilem9, suapte haec10 nunquam

mutari poterit; si nunquam mutari potuit, ac ne gigni quidem potuisse11

constat; sin genitum est, mutari quoque oportuit, ut a potentia abiret

in actum. Ergo si quid suapte natura mutabile, sempiternum esse nequit.

Itaque cum Plato nascendi principium mundo tribueret, obiturum

intellexit, eundem Dei12 tamen bonitate, non suapte natura, sempiternum

fore putavit. Sunt igitur omnia, quae ortum habuerunt, occasura, nisi

opificis nutu arbitrio, voluntate, potestate fulciantur. Ex quo planum

fit, nulla ratione Galenum13 scripsisse, non sibi necessarium videri

principium illud: πᾶν τὸ γέννητον φθαρτόν14.

1. Alibi: _est_. 2. Alexander Aphrodisias l. 12 Metaph. 3. Libr. 6 cp.

8 Phys. libr. 7 Metaph. et 12. 4. Alibi: _res_. 5. Alibi: _quonam

modo_. 6. 4 Esdr. 9. 7. Plato in Timaeo, in Phaedone. Aristotoles, l.

1. de coelo et l. 2 et 6 Metaph. 8. Alius: _queat_. 9. Alii addunt: _si

vim habet immutabilem_. 10. Alius: _natura_. 11. Alibi: _posse_. 12.

Deest in aliis codicibus. 13. De tuenda valetudine libr. 4. 14. Alii:

φθειρῆται.

SALOMO: Si decrevit opifex, hoc a se conditum aedificium1 tandem

aliquando collapsurum, nihil contra sua decreta stare potest2. At

opifex aeternus mundum aliquando interiturum decrevit. At tametsi Philo

noster Ebraeus Platonis sententiam secutus putat, coelorum accidentia,

non essentiam mutatum iri ac flagitiosissimum vel de mundi obitu

cogitare; amicus tamen Plato, amicus Philo, sed magis amica Dei vox,

quae neminem dubitare patitur. 27 Antiquissima quidem3 sidera sunt,

antiquissimi coeli, non tamen aliter ac indumentum veterascent atque

interibunt.

1. Alius: _opificium_. 2. Scotus lib, 2 sentent. disp. 2. quaest. 1 et

2. 3. Alius: _quaedam_.

CORONAEUS: Epicuraei ac Stoici mundum inflammatum iri affirmabant, sic

enim ille Lucretius1 Epicuraeus:

Una dies dabit exitio, multosque per annos

Sustentata ruet moles et machina mundi.

Quae illi nulla demonstratione subjecta scripserunt, cujus tamen

maximum pondus est ac momentum, non modo2 ad evertenda Peripateticorum

decreta, quae nec legibus divinis ullum, nec auctoritati locum

relinquunt3, sed etiam ut ii, qui seipsos ac mundum universum tam

praeclara origine niti ac servari intelligunt4, Dei5 O. M. ardentiore

desiderio rapiantur atque6 in illius laudes erumpant.

1. Desunt haec duo verba in alio codice. 2. Alius: _tamen_. 3. Alii:

_reliquere_. 4. Philo in libro de profusis. 5. Alibi: _ad Deum O.M_. 6.

Alius: _et_.

CURTIUS: Mundi labem ac senium tota natura sentit, ac scriptores

continuis querelis homines nec magnitudine nec robore1 cum majoribus

conferri posse tradunt, ut etiamnum ossium monumenta testantur atque

aetates homuncionum ac pusionum prae illis gigantea magnitudine

hominibus, qui tribus2, qui septem, qui octo, qui novem cubitis veteris

cubiti altitudinem superabant, quae testantur mundi senectam et

interitum futurum.

1. Alius: _Nec robore nec magnitudine_. 2. Desunt haec duo verba in

alio codice.

TORALBA: Non minus necessaria est demonstratio interitus mundi ex ejus

motu, quam ex ipsius creatoris voluntate. Cum enim coelum moveatur,

corporeum esse oportet; quicquid autem corporeum est, idem quoque

divisibile, patibile nec indissolubile esse, physici aeque ac theologi

summa consensione1 fatentur. Quod autem coelum sit corporeum, non modo

perspicitur ex eo, quod mobile est, sed etiam quod suis finibus et

terminis comprehensum, caetera suo complexu ambiat2, partes habens

extra partes, figuram etiam et quantitatem3 finitam et commensurabilem.

At quantitas4 corporea motum5 in se continet, item motus figurans6

qualitatem, quae ipsa sunt accidentia. Materiam vero7 sine forma usquam

consistere negant8. Cum dico coelum, inquit ille9, tum dico formam,

cum10 dico coelum hoc, dico formam hanc in hac materia. Quibus verbis

coelum ex materia, forma et accidentibus coalescere confitetur, ut

etiamnum ejus interpretes.

1. Alius: _confessione_. 2. Alius: _coërceat_. 3. Alius: _qualitatem_.

4. Alius: _qualitas_. 5. Alii: _materiam_. 6. Alius: _figuram_. 7.

Alius: _autem_. 8. Alius: _nequit_. 9. Alius: _Aristoteles_. 10. Desunt

sequentia haec Aristotelis (l. 4 de coelo) verba in alio codice.

CORONAEUS: Primum igitur disputationis caput copiose et perspicue

explicatum tenemus, scilicet rerum universitatem et1 quae amplissimo

orbis sinu coercentur2, opificis aeterni arbitratu dissolvi ac

propterea tot monstra, quae stupore homines afficiunt, tot praestigias

et volatus3 maleficorum, 28 non a natura, sed praeter naturam aut

contra naturam4, angelorum ac daemonum vi ac potestate fieri.

1. Desunt sex haec sequentia verba in uno codice. 2. Alibi:

_coërcentur_. 3. Alibi: _conatus_. 4. Haec tria verba desunt in alio

codice.

SENAMUS: Si daemones corporales1 essent, minus ambigeretur.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 65 / 680 题