1. Alexander Aphrodisias, Metaphys. l. 11.

CORONAEUS: Quonam modo?

SENAMUS: Quarum enim rerum habetur ulla scientia, causas earum

necessarias esse oportet. At Toralbae demonstratio causarum

necessitatem tollit, omnem igitur de natura scientiam funditus subverti

oportet, quoniam eorum quae casu feruntur aut aliter fieri possunt,

scientia non magis constare potest, quam reperiendi thesauri

disciplina.

TORALBA: Res naturales nec casu, nec temere, nec ordine coeco fiunt,

sed iisdem legibus et eodem tenore1 progrediuntur, ut posita causa

sequatur effectus, nisi divina voluntate in omnibus, aut humana in

quibusdam, aut vi daemonum in pluribus prohibeantur. Neque enim si

lapidem sustines, quo minus deorsum feratur, aut ignem quo minus

sursum2 abripiatur, propterea subrervitur demonstratio, lapidem deorsum

vergere, quia gravis, ignem sursum, quia levis sit.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 61 / 680 题