1. Alius: _tempore_. 2. Alii: _seorsum_.

OCTAVIUS: Ex ratione Toralbae colligimus, primam causam liberam esse,

non naturalem, non violentam. Nam si cogeretur, non esset voluntas

libera in Deo, quam aut a superiori causa aut ab aequali aut ab

inferiori cogi oporteret. Non a superiore, quia supremo nihil superius,

non ab aequali, quia non esset aequalis, si cogi posset; a se ipso cogi

non potest, multo minus1 ab inferiori aut imbecilliori causa, cum

suprema causa tot ac tantis opibus locuples sit, ut excelsior esse

nequeat. Non esset autem Dei natura praepotens et 25 excellens, si

subjungeretur ei necessitati vel naturae, qua coelum, maria, terrae ac

totus hic mundus regatur, eaque vis ac potestas majore ac meliore vi

praedita esset quam Deus ipse.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 62 / 680 题