OCTAVIUS: Certe Salomonis interpretationem confirmare videtur Proclus
Academicus et Plutarchus, qui daemones inter deorum et hominum naturam1
collocarunt, τούς πορθμεύοντας τὰ2 τῶν ἀνθρώπων πρὸς τοὺς θεοὺς καὶ τὰ
τῶν θεῶν πρὸς τοὺς ἀνθρώπους, i.e.3 portantes divina ad homines et
humana ad Deos. Hoc tamen interest, quod appellatione daemonum deum
appellavit, κακοδαίμονας tantum complectuntur. Quin etiam Plato maximum
omnium daemonum Deum appellavit. Juniores tamen Academici saepius
daemones φαύλους καὶ κακούς usurparunt.
1. Alius: _cathedram_. 2. Alius: τὰ τῶν θεῶν πρὸς ἀνθρώπους καὶ τὰ τῶν
ἀνθρώπων πρὸς τοὺς θεούς. 3. Desunt haec verba interpretantia in aliis
codicibus.
TORALBA: Ex utraque interpretatione sequitur, angelos ac daemones vim
habere deo minorem, hominibus1 vero majorem, quae tamen vis ac potentia
dei potestati aequalis esset, si Deus agendi necessitate obligaretur,
quoniam causa quaeque quo potentior est, eo majores parit2 effectus, si
autem prima causa necessario ageret, omnium consequentium causarum
potestas esset infinita et rei finitae vis infinita esse nequit3.
1. Desunt tria haec verba in alio codice. 2. Duo haec verba desunt in
alio codice. 3. Scoti argumentum acutissime collectum lib. II.
Sententiarum.
CORONAEUS: Efficacissinum quidem illud esset argumentum, si antecedens
demonstratione concluderetur.
TORALBA: Quicquid1 naturaliter agit, ad2 extremum suae potestatis ac
facultatis agit, v. gr. ignis urit ad summum, non modice aut intra
modum, sed quantum illi a natura tributum est, Ergo si prima causa
naturaliter agit, ut Aristoteli placet, vim suam omnem, quae quidem est
24 infinita, in causam secundam infundere oportet, eadem ratione causas
secundas vim infinitam tertiis tribuere, has item consequentibus ad
extremas usque communicare, hoc est ea quae sunt finita, fluxa, caduca,
locupletare et augere infinita quadam vi ac potestate, cum omnes
philosophorum familiae ad Epicureos usque primam causam infinitae
potestatis ac bonitatis esse fateantur. Atque isto quidem modo causarum
omnium exaequata esset potestas, item secunda causa cum infinita ista
potentia coelo finito ac terminato cohaerens, nec ageret nec moveret
in3 tempus. Quod quidem Averroi adeo absurdum visum est, ut ab
Aristotelis sententia discedens primam causam, quod esset infinita,
segregaverit a coeli agitatione ac secundam causam orbi primo ac finito
conjugarit, ne4 finita infinitis, sempiterna caducis necessaria
connexionis serie copularet. Quae connexio necessaria eo absurdior est,
quo mentes omnes ac formas a materia segregatas5 simul ac semel a prima
causa pendere scripsit Aristoteles6, quam sententiam Avicenna et
Averroës Academicos secuti repudiarunt, quia secundam causam a prima,
tertiam a secunda certa serie derivari tradunt.
1. Addunt alii: _Sic autem conficitur_. 2. Sequentia sex verba desunt
in alio codice. 3. Alius: _in tempore_. 4. Alius: _nec_. 5. Alius:
_segregatis_. 6. Metaphys. l. 9.
SENAMUS: Haec quidem Toralbae demonstratio subtiliter et argute est
conclusa, sed ex eadem demonstratione subvertitur tota naturalis
disciplina1.