1. Alius: _Deus_. 2. Jesaias 40, 27. 3. Ps. 102 (101), 27 f.

SENAMUS: Quid igitur hoc carmine volunt:

Fata regunt orbem et certâ stant omnia lege?

TORALBA: Recte equidem: aut fatum nihil est, aut Deus est, qui certas

omnibus naturis leges praescripsit, quas unus mutare et1 evertere

potest; naturae legislator suis legibus solutus non a senatu aut

populo, sed a se ipso. Cur enim terra non contegitur aquis, cum tamen

gravior sit? Id Aristoteles ad animantium salutem factum tradit.

Honestius erat tragoedos imitari, qui cum rei difficultatem explicare

nequeunt, Deum a machina, τὸν θεὸν ἀπὸ μηχανῆς eliciunt. Ex hac igitur

demonstratione colligimus, nihil in natura necessarium esse, quod non

aliter fieri possit. Quod Algazel, Arabum philosophorum acutissimus,

erudite perspexit, contra quam Averroës putavit. Quid enim frequentius

quam ex secali siliginem nasci? ex frumento non semper, sed tamen nimis

saepe lolium; contrave ex homine serpentem gigni; saepissime monstra ex

omnium animantium genere oriri, novos etiam et inauditos morbos

grassari, tum aquarum ingentes eluviones, incendia terrarum inopinata,

prodigiosos animantium partus, imbres lapideos, sanguineos, lacteos,

siligineos2, portenta denique stupenda nasci vidimus, quorum plena est

antiquitas, pleni libri, plenae Graecorum, Ebraeorum Latinorumque

litterae, ut non modo praeter naturam, sed etiam repugnante natura

fieri sit necesse3.

1. Alius: _aut convertere_. 2. Alius: _saligineos_. 3. Julius Obsequens

de prodigiis. Polydor. Vergil. de prodig. Joachim Camerarius de

portentis. Livius et Plinius passim.

OCTAVIUS: Hippocrates noster, cum popularium et incredibilium et

incurabilium morborum vim praeter naturam semper animadvertisset,

divina quadam potestate cieri scripsit. Id axioma Fernelius ἀρχιατρὸς1

variis ac stupendis daemonum actionibus illustravit, idque contra

naturalium causarum et affectionum progressiones consuetas.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 56 / 680 题