TORALBA: Hoc quidem, Sename, argumento usus est Alexander, ut
Aristotelis decreta tueretur. Idem tamen longissime ab hac sententia
discedens: Dicere, inquit, nolle Deum res nostras procurare, alienum a
majestate divina; invidi enim est et iniqui, cum possis nolle meliora;
τὸ δὲ λέγειν μὴ βούλεσθαι τὸν θεὸν τῶν ἐνταῦθα προνοεῖν, παντελῶς
ἀλλότριον θεοῦ, φθόνου τινος καὶ ἀλόγου φύσεως.
SALOMO: Senami argumentum una sui parte convincere1 videtur, quia non
congruit divinae majestati quicquam agere, ob aliud primo et praecipue,
quam propter se ipsum. Omnia, inquit, creavi propter me2, etiam impium
ad diem ultionis, nec mundi creatione aut procuratione melior futurus
erat aut beatior, quia nec optimus ante nec beatissimus fuisset. In eo
ipso tamen sibi placet, ut potentiam creatis rebus ac intelligentibus
perspicuam faciat, nulla vi, nulla necessitate, nulla denique
felicitate3 potiore ductus. Nec potest invidiae tribui, si non efficiat
meliora quam possit. Nec satis apte Proclus ex eo mundi aeternitatem
statuit, quoniam ea est rerum caducarum natura, ut creatori optimo
temporis aut felicitatis gradu nulla possit aut debeat exaequari.
1. Alius: _corruere_. 2. Alius: _creavit propter se_. 3. Alius:
_facultate_.
CORONAEUS: Nondum explicata quaestio mihi videtur, quonam modo prima
causa sit immutabilis, si causarum inferiorum series ac progressus 22
mutatur. Quodsi progressio causarum inferiorum immutabilis est, mundum
hunc necessario stare et ea quae fiunt immutabili superiorum vi ac
potestate necessaria concludi confitendum erit.
SALOMO: Deus quidem de se ipso testimonium ferens: Ego dominus1
aeternus, inquit; et non mutor2; item: _Coeli tabescent et peribunt, tu
autem idem ipse es, semper tui similis_3, quae verba majestatem ac
naturam divinam semper stabilem ac aeternam significant, non tamen
eripiunt, sed potius confirmant liberam Dei voluntatem.