TORALBA: Alexander ipse, qui pro Aristotele pugnare consuevit1, a
magistri scriptura2 discedens scribit3, naturam saepe mutari tum vi,
tum moribus, tum votis erga Deum conceptis, quibus morbos et mala
mitigari et converti4 asseverat. Quae5 vero maleficorum flagitiis
assidue fieri 23 legimus, quaeque a Friderico narrata et superioribus
mensibus Constantinopoli, stupente populo, gesta legit anagnostes, quae
quidem tota pugnante natura facta intelligitis, num satis arguunt
naturae vim necessariam et immutabilem non esse? Nam quae aliter
eveniunt, necessaria ut sint, nullo modo fieri potest, ut Aristoteles
ipse confitetur6, qui tamen casum et fortunam in natura statuens, ex
opinione plebis necessitatem sustulit de natura.
1. Alius: _decrevit_. 2. Alius: _sententia_. 3. Alibi: _scripsit_. 4.
Alibi: _averti_. 5. Alius: _Quod_. 6. Περὶ ἑρμηνείας III., cp.15.
SENAMUS: Quid ergo Platoni1 fiet, qui ex Homeri sententia auream
catenam fingit a Jove demitti coelitus, nisi causarum naturalium seriem
inviolabilem ac plane immutabilem demus?