SENAMUS: Hoc argumentum probabile quidem videri potest, non1 tamen
necessarium, ut sublata providentia mundus concutiatur. Quia si Deus
prospicit universitati, aut propter se id facit, aut propter mundum;
non propter se, quia mundo carere facile potest, alioquin non esset se
ipso contentus i.e. αὐταρκέστατος, ut non modo a Platone et Aristotele,
sed etiam a se ipso שָׁדַּי, quod idem est, appellatur. Non enim
providet mundo propter mundum, quia mundus Dei finis esset, ac propter
mundum bearetur; semper enim finis praestat iis, quae ad finem
diriguntur.