TORALBA: Si verum est, quod Aristoteles scribit, laude ac vituperio
dignum esse neminem ob ea quae necessario facit, profecto Deum aeternum
21 nullam laudem aut gratiam pro suis erga nos meritis judicat
promereri, quoniam haec necessario facere cogitur. Ex eo quoque
sequitur, rerum universarum procuratione Deum absolvi, quoniam
providentia duabus tantum in rebus cernitur, primum ut res unaquaeque
sit, deinde ut bene sit. At utrumque necessitas excludit, quia series
causarum necessaria rerum ordinem stabilem et immutabilem efficit, ut
nec flammarum incendio, qui1 in fornace fuerit, eripi nec saluti
cujusdam contra naturae vim prospici possit. At sublata providentia
(qua quidem omnia stant, quae videmus et quae non videmus) mundum ipsum
subverti necesse est. Quod Aristoteles ne confiteri cogeretur, Platonis
dictum ex Phaedone usurpavit, scilicet rationi consentaneum esse, Deum
nullam curam habere, i.e. εὐλόγως ἔχει ὁ θεὸς, οὔτε ἐπιμελῶν μὲν ἡμῶν.
Idem Plato in Politico Deum humani generis pastorem vocat, i.e.
ἀνθρωπίνης ἀγέλης ποίμενα.