TORALBA: Immutabilem1 Deum esse, physicis omnibus ac theologis inter
ipsos convenit. At illi putant, inferiorum causarum vi ac potestate
superiores cohiberi. Probabilius poetae, qui flectis fabulis Jovem
imperio deorum inferiorum absolvi confitentur, superioribus tamen τῆς
ἀδραστείας legibus teneri affirmant. Hanc ἀδραστείαν seu fatum
Parmenides mundum complecti dicebat. Chrysippus vero motum aeternum
concinne ac decenter aptatum, Zeno providentiam, Augustinus fatum uni
Deo putat congruere aut nemini.
1. Sequentia haec verba usque ad vocem _convenit_ desunt in alio
codice.
SALOMO: Ebraeus interpres his consentanea scribens: fatum seu קדש est
illud, quo sanctitas sanctitatum continetur, Deus inquam, omnia intra
se recipiens1 ac libera voluntate coërcens.