CORONAEUS: Perge igitur, Toralba, nisi molestum est, demonstrationem
ejus rei perspicuam aperire.
TORALBA: Multa quidem Aristotele1 non ferenda de Deo scribit, ut2 cum
eum animal vocat, contra quam decuit non tantum physicum, sed etiam
metaphysicum, i.e. rerum sublimium ac divinarum indagatorem ac
speculatorem, quoniam isto modo Deum confitetur corporeum esse, cum
animal ipse definiat corpus animatum. Nihil tamen absurdius, quam
causam primam rerum omnium effectricem ac conservatricem profiteri3
eandemque servili officio ac necessitate obligare4, ac nihilominus sibi
ipsi liberum arbitrium tribuere. Liberum, inquit,5 hominem diximus,
quia causa sui est et quem aliena potestas cogere non potest. Quid
arrogantius aut alienius a physicis decretis? Neque enim majus
argumentum habuit Plutarchus, ut fatalem Stoicorum opinionem everteret,
quam quod posita necessitate mundi gubernacula Deo adimerentur, i.e. εἰ
ἀνάγκη μέμικται τοῖς πράγμασιν, οὔτε πάντῶν κρατεῖ ὁ θεὸς, οὔτε πάντα
κατὰ τοῦ ἐκείνου λόγου διοικεῖται.
1. Aristotelis Metaphys. lib. 12. de generat. lib. 2. 2. Alius: _ac
cum_. 3. Alius: _confiteri_. 4. Libr. 8 Physic. Libr. 2 de generat. 5.
Libr. 4 Metaphys.
FRIDERICUS: Est in rebus elementaribus quidem magna varietas et
inconstantia, sed orbium coelestium mutuis sese complexibus rapientium
certissimae ac immutabiles conversiones ab immutabili1 causa pendere
convincunt.