1. Wierus de praestigiis. 2. Desunt duo haec verba in alio codice.

18 CURTIUS: Devorationem quadrigae et quadrigarii ad fascinam pertinere

judico, sed ascensionem et subvectionem illam daemonis ope factam non

dubito. Nam Simon magus1, spectante Nerone cum ceteris principibus et

aulicis, in membra secari se jussit, deinde membratim concisus revixit,

post etiam sublimis in aëra subvectus est ac divinos honores et statuam

a Caesare adeptus. Quid est enim tam arduum, tam contra naturae vim2,

quod saga illa se facturam profiteatur:

Cum volui, ripis ipsis mirantibus amnes

In fontes redire suos, concussaque sisto,

Stantia concutio, cantu freta nubila pello,

Nubilaque induco, ventos abigeque vocoque.

Vipereas rumpo verbis et carmine fauces,

Et silvas moveo3 jubeoque tremiscere montes

Et mugire solum Manesque exire sepulcris,

Te quoque, Luna, traho.

1. Justinus Martyr, Clemens et Irenaeus. 2. Alius: _viam_. 3. Alius:

_foveo_.

CORONAEUS: Num tibi, Toralba, videntur haec per naturam, an vero

daemonum ope fieri potuisse?

Hic TORALBA: Ingenue, inquit, aperiam quae sentio, sed illud abs te,

Coronaee, peto, ne in rebus tam arduis amplius exigas, quam quod

possum.

CORONAEUS: Valde amens sim, si scire velim, quae tu nescias.

TORALBA: Aliarum quidem artium veritatem1 cum assequi me posse

diffiderem, res ipsas et rerum abditas in natura causas omni studio

scrutari2 conatus, idem mihi ipsi quod navigantibus usu venit. Nam quo

longius a littoribus discedunt, eo vada sentiunt profundiora, quousque3

ab omnibus terris longissime remoti4 molybdaenarum5 propter maris

altitudinem usum amittant. Ita quoque me in naturas elementorum,

fossilium, metallorum, stirpium, animantium ac coelestium corporum

intuentem, postremo in angelorum ac daemonum mirabilem potestatem

altius mentis agitatione6 subvectum ratio penitus deseruisse videtur.

Quo etiam plura scire cupio, quoque attentius et cautius subtilissima

quaeque persequor, eo me imperitiorem agnosco.

1. Alibi: _varietatem_. 2. Deest in alio codice. 3. Alius:

_cogunturque_. 4. Alibi: _revecti_. 5. Sunt plumbaginas quibus arena e

fundo maris detrahi consuevit a nautis, ut intelligant, quas in

regiones devenerint. 6. Alius: _cogitatione_.

CDRTIUS: Id profecto non nisi doctissimis hominibus contingere solet.

Cujus rei causam cum inquirerem, Franciscus Fuxaeus, mathematicorum

decus, qui a rege Francorum Carolo IX. evocatus, multis spectantibus

Lutetiae docuit, quod Archimedes olim proposuerat, datum pondus morere

i.e. δοθὲν βάρος κινῆσαι, is, inquam, ignorandi scientiam certissimum

scientiarum perfectiorum principium asseverabat nec ullos1

imperitiores, quam qui se omnia scire arbitrarentur. Id autem exemplo

docebat eorum, qui semper in gurgustio vel Socratis specu conclusi

jacuissent, aut quibus pateat coeli spatium 19 non amplius tres ulnas;

cum evadunt in loca superiora, proximas regiones, quas nunquam

adspexerunt, mirantur, post etiam in altissima montis cacumina subvecti

non modo terras remotissimas ac maria, sed etiam coelestia sidera

libere contemplantur ac pristinam ignorantiam attoniti stupent.

Plerosque etiam inanis auctoritas trahit, quos ratio ducere debuisset.

Atqui hi pecorum in modum properant, non qua aut quo eundum est2, sed

quocunque itur.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 48 / 680 题