1. Alius: _omnes_. 2. Alibi: _sit_.

TORALBA: Hoc certe modo plerique meant1. Quis enim petenti, unde tanta

vis procellarum, unde ventus sit, non respondeat, ab exhalatione calida

ea gigni? Jam si rationem quaeris, Aristoteles ita decrevit, ut de

Pythagora quondam discipuli Αὐτὸς ἔφα, ipse dixit. Nemo tamen est adeo

demens, ut putet, calidas siccas exhalationes hieme rigidissima in

altissimis2 oceani gurgitibus versus utrumque polum, quoties

tempestatibus intumescunt, vim ullam habere. Non desunt tamen, qui

nulla auctoritate, sed ratione sola moventur; rerum omnium tamen causas

sese reddituros confidunt, cum ne rerum quidem leviorum rationes

attingere possint, carum inquam, quae in nobis sitae sunt, quaeque in

omnium oculos incurrunt. Quanto modestius a Plinio, rerum naturalium

venatore sagacissimo, scriptum est, in plerisque naturae majestatem ac

numen admirari, quam subtilius exquirere nos debere! Quod etiam

Alexander Aphrodisias Peripateticus accuratissimus confiteri non

erubuit, naturam abdidisse causas, cur dentes ferrum3 lima agitante

obstupescant. Omnium autem errorum, qui sunt innumerabiles, nullus est,

in quo gravius a physicis nostris peccari possit, quam existimare,

omnia quae extra hominum4 potestatem posita sunt, a natura, a causis

necessariis, aut a fortuna pendere. Qui enim ita sentiunt, Deo aliud

aliter agendi arbitrium penitus adimere coguntur, qui nec daemonum nec

angelorum ullam vim necessariam esse ac ne daemones quidem subsistere5

putant, sed ea tantum quae brutis6 sensibus obvia sunt, et eorum, quae

sub sensus7 cadunt, si causas ignorant, confiteri turpe arbitrantur,

aut si negare nequeant, ineptissimam quam nullam causam prodere

praestabilius opinantur. Ut igitur propositarum quaestionum exitus

aliquis reperiatur, illud, ni fallor, contra Peripateticos statuendum

et principiis ac perspieuis demonstrationibus confirmandum est,

scilicet nulla necessitate primam causam ad agendum obligari, sed ea

libertate omnia moderari, ut8 hominum ac belluarum impetus coërcere,

naturas exanimes regere, ignes quominus ardeant prohibere, rerum

universitatem nutu quatere ac rursus erigere, si velit, possit; contra

quam Peripateticorum, Epicureorum ac Stoicorum tota natio decrevit, qui

non modo causam primam necessitate trahi ad agendum, verum etiam ea

quae natura fiant, a Deo prohiberi posse negant9.

1. Alii: _meantur vel necantur_. 2. Alius: _altis_. 3. Alii: _ad ferri

limam agitatam_, vel: _ad ferream limam agitati_. 4. Alius: _humanum_.

5. Alius: _existere_. 6. Alius: _brutorum_. 7. Alius: _sensum_. 8.

Alius: _et_. 9. Alexander Aphrodis. l. 1. p. 17.

20 FREDERICUS: Nemo est eorum, qui modo ullam pietatis opinionem

iniverunt, qui sentiat, Deum ulla1 necessitate teneri; sed iisdem de

rebus aliter physici, aliter theologi statuunt.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 49 / 680 题