1. Alius: _inconfusam_.

FRIDERICUS: Argute id ac vere; sed si hanc solam interpretationem

feramus, caetera divinis et humanis legibus comprehensa in dubium

revocabuntur. Neque enim Herodoto, Maroni, Homero, Platoni

metamorphosis illa hominum in pecudes, sed etiam Moysi, Jesaiae,

Danieli, theologis clarissimis1, narratur. Quin etiam his ipsis

temporibus apud eosdem Nervios Herodoti, quos Livonas appellamus,

singulis annis circa solstitium hibernum magna sortilegorum multitudo

flumine regionis trajecto in lupos mutantur, tum in greges, homines,

armenta crudelissime grassantur ac duodecimo post die eodem flumine

transmisso rursus humanam recipiunt figuram. Qua de re quaestiones a

magistratibus capitales constituuntur, qui cum transmutantur in hunc

modum, pro sortilegis convictis tenentur. Id autem potissimum accidit

iis, qui humana carne vescuntur, ut2 primum Lycaoni regi Arcadum3

contigisse Pausanias scribit, cum humanam hostiam Jovi Lycaeo

sacrificans libaret, post etiam Demarcho Parrhasio, quem M. Varro et

Copas, qui Olympionica4 scripsit, cum eidem Jovi humanis hostiis

sacrificaret, gustato sacrificio derepente in lupum evasisse ac decimo

post anno humanam figuram recepisse, denique pugillatu olympico5

certaminis praemium tulisse tradunt. Id cum Arcades saepius exploratum

et compertum habuissent, sacratis legibus6 vetuerunt, poena capitali

subjecta, ne quis Lycaei Jovis templum ingrederetur.

1. Addit alius: _pro verissima_. 2. Alius: _et_. 3. Alius: _in

Arcadiis_. 4. Alius: _Olympiaca_. 5. Alius: _pugillatum olympici_. 6.

Alius: _litteris_.

SENAMUS: Istud quidem mihi videtur persuaderi posse, neminem ex homine

pecudem sine hominis interitu fieri posse, ac verius putarem, fallaces

hominum oculos, velut Heracleoticos falsos martyres, fascino

praestringi.

FRIDERICUS: Praestigias magos facere non dubito, nec tamen semper nec

omnibus. Cum enim Thuringiam Germaniae inferioris obirem1, circulator

quidam in oppido erat, qui spectaculis inanibus plebem imperitam

accepta mercede pascebat. Is igitur quadrigam onustam foenis una cum

equis et quadrigario turba spectante devoravit. Deinde cum coelum

scandere se velle dixisset, repente a terra sublatus est, hunc pedibus

uxor apprehensum sequitur, dein ancilla heram pedibus apprehensam

secuta est, servus ancillam, qui sublimes in aëre suspensi, quasi acus

a magnete tracti, omnibus2 attonitis aliquamdiu constiterunt.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 47 / 680 题