1. Philo de specialibus legibus. 2. Alius: _fuit_.

SENAMUS: Quid facilius erat Circae, quam procos suos in porcos mutare?

Id enim fit unius litterae translatione.

17 CORONAEUS: Facilius est procorum in porcos mutatio ex morum, quam ex

litterarum similitudine. Eos enim, qui se ventri ac libidini penitus

addixerant Circaeisque illecebris mancipaverant, ratione ac mente

caruisse nec praeter figuram humanam quidquam hominis habuisse opinor,

contra quam Homerus scripsit, humanam quidem figuram amisisse, mentem

vero stabilem et inconcussam1 retinuisse.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 46 / 680 题