1. Alius: _ita_. 2. Alius: _restabat_. 3. Homeri Odyssea Κ, 239.

FRIDERICUS: At non solum corporis figuram mutare saga potest, sed etiam

mentis ac rationis vim eripere, humana stante figura, ut Philo Ebraeus

scribit1 quod antea persuadere mihi non poteram, nisi plane exploratum

haberem, magi cujusdam capitali maleficio mentem adolescenti affinitate

mihi conjuncto penitus ereptam fuisse ac plane dementem postea semper

vixisse, quod Actius Sincerus his versibus significat:

Illum illum magicis conabor adurere sacris,

Qui miserum tota spoliatum mente relinquit,

quae his versibus Lucani consentanea sunt:

Mens hausti nulla sanie polluta veneni

Excantata perit2.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 45 / 680 题