CURTIUS: Videtur Homerus his consentanea scribere de procis illis, quos
Circe in porcos mutarat, quibus capita, vox, pili porcorum videbantur,
mens tamen ipsa1 constans ac figura manebat2.
Οἱ δὲ συῶν μὲν ἔχον κεφαλὰς, φωνήν τε, δέμας τε,
Καὶ τρίχας, αὐτὰρ νοῦς ἦν ἔμπεδος3.
Boëthius ita reddidit: Voce et corpore perditis, sola mens stabilis
semper monstra, quae genuit, patitur.