1. Alius: _Ridiculum_. 2. Alius: _Antinaes_. 3. Alius: _Zaela_.

CORONAEUS1: Aeque mihi ut vobis incredibilia ac ne oculis quidem istis

ac sensibus fidem habuissem, nisi sacris litteris confirmatum legissem

Nabochodonosoris2 ab humana figura in pecudum, item3 virgarum in

serpentes conversionem. Nihil tunc amplius dubitandum putavi, nisi quis

putet, Circem et magos facinum oculis fecisse.

1. Deest in alio codice. 2. Alius: _Nebucadnezari_. 3. Deest in alio

codice.

SALOMO: Si esset illa fascinatio ac vecordia mentibus injecta1, non

mera μεταμόρφωσις, non virga Mosis virgas magorum vorare potuisset, nec

arrogantiae poenas lueret Nabochodonosor2, quem unguibus ac pelle

villosa contectum, totum septennium pecudis figuram indutum ac mente

captum, foeno etiam pastum fuisse, in sacris litteris testatum habemus.

Nam Moses Aegyptiorum magos eadem fecisse scribit, quae ipse divina

potestate fecerat, i.e. serpentes, ranas, sanguinem. At Moses

fascinabat neminem, igitur nec illi, cum eadem ab ipsis facta fuisse

scribat, nec mentem Nabochodonosoris cum humana figura ereptam ac

restitutam fuisse Daniel vates omnium clarissimus prodidisset.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 43 / 680 题