5quia me vestigia terrant

Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.

1. Alius: _legesque divinas et humanas_. 2. Alius: _repositionibus_. 3.

Alius: _testis_. 4. Alius: _tentavi_. 5. Horat. Ep. 1, 1, vs. 74.

Caeterum in uno codice haec verba desunt.

FRIDERICUS: Ut simia tametsi purpura induta sui semper similis est, ita

quoque daemonum vis ac potestas est ubique terrarum eadem.

OCTAVIUS: Multi multa in universa rerum natura mirantur, nihil tamien

admirabilius est ea, quae frequens est ubique terrarum λυκανθρωπία et

ὀνανθρωπία. Ridiculum antea putaram, quod in urbe Caira ferebatur,

homines in asinos converti et incredibilia populo spectante facere.

Fabulosum1 etiam videbatur, quod de Ammonio proditum est, cum asinum

philosophiae auditorem habuisse, quaeque a Luciano et Apulejo prodita

sunt de asino aureo ludicra fuisse. Sed cum portu Arciones2, quae nunc

Kueza3 vocatur, solverem et Arabiae felicis littora legerem, frequentes

vidimus sagarum praestigias, quae homines in asinos ac lupos

converterent ac rursus 16 humanae figurae restituerent, ut ea quae

Homerus de Circe, Herodotus de Nerviis, Varro, Pausanias, Plato,

Pomponius Mela de Arcadum et Lycaonum lycanthrôpia scripserunt, non

modo verisimilia, sed pro certis et compertis haberem.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 42 / 680 题