1. Alius: _sim_. 2. Alius: _confitetur_. 3. Alius: _palam_.

FRIDERICUS: Saepe jurisconsultis jure succenseo, qui principia legitima

scientia quam profitentur hujusmodi providere: Error jus facit, licet

se invicem decipere, jus esse etiam cum praetor inique decernit. Sed

nunquam justius illis iratus sum, quam quod mathematices et magiae i.e.

sapientiae divinae nomina foedissimis ac facinorosissimis hominibus

concedant. Est enim titulus in Codice Justiniani Augusti de maleficis

et mathematicis, et utrique eadem scelerum1 immanitate aut impietate

damnati, quo quid iniquius fieri potest?

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 39 / 680 题