1. Alius: _sceleris_.

CURTIUS: Hanc jurisprudentiam, quam profitemur ac tuemur, Fridericus

sugillare consuevit, quod in mathematicorum1 perspicuis ac certissimis

demonstrationibus educatus cum ab Euclide ad Accursium delabitur, a

luce clarissima in atram caliginem et labyrinthum2 errorum

inexplicabilem delapsus sibi esse videtur. Toralbam quoque saepe

audistis hanc legitimam scientiam aspernari, qui ita se comparavit ad

veri cognitionem, ut nec falsum dicere nec audire possit, quod usu

venit his, qui omnem animorum caliginem perspicuis rationibus3

absterserunt; sed quemadmodum nutrices cum infantibus balbutire solent,

ita legislatores cum plebe saepius errare necesse est. Cum enim

Chaldaei magiam i.e. rerum divinarum ac sublimium scientiam ad

foedissimam cum daemonibus societatem traduxissent, errore populari

factum est, ut Chaldaei, magi et mathematici pro maleficis

usurparentur. Sed omissa verborum subtilitate rem teneamus.

1. Alibi: _mathematica_. 2. Alius: _labyrinthos ... inexplicabiles_. 3.

Alius: _canonibus_.

SENAMUS: Libenter audirem, sive magum sive maleficum appellare licet,

de sua scientia disputantem, quia vix alius ea capere possit, quam qui

re ipsa sit expertus.

FRIDERICUS: Periculum est, ne idem tibi contingeret, Sename, quod non

ita pridem legato Pontificis Clementis1 accidisse narrat Sylvester

Prierias. Cum enim sagarum multitudinem carceribus contineret, quae

solitas per aëra transvectiones ac2 foedissimas cum daemonibus

copulationes, saltationes, epulas, adorationes daemonum confiterentur,

quae physici ac medici ludibria dementium esse affirmabant, judex ipse

cum vicario quaestionum impietatis collega periculum facere decrevit,

pacta impunitate uni sagarum, quae3 in locum a daemonibus designatum

illos deduxisset. Locus erat urbi proximus; eo igitur a saga deducti,

paulo remotius ramis arborum contecti delituerunt. 15 Sub mediam fore

noctem conventum advolantis utriusque sexus multitudinis et quasi e

nubibus delapsarum avium intuentur et ea geri vident, quae ab eis gesta

verissime narraverant. Postea vero quum adoratis daemonibus venena tum

animantibus tum frugibus perimendis consueto more accepissent, nec

amplius quid4 restaret quam δήμου ἄφεσις, ut Apulejus loquitur,

princeps illius concionis legatum illum Pontificis Clementis5 uno cum

vicario acciri mandavit, quod adyta6 sagarum temerare et sacra profanis

oculis intueri non erubuissent. Itaque e latebris in concionem

protracti et contumeliis omnibus affecti, ad extremum, etiam tot et

tantis fustium ictibus caesi et trucidati fuerunt, ut domum aegre

redeuntes octavo7 post die exspirarent.

1. Alius: _Comensis_. 2. Haec sequentia quinque verba desunt in alio

codice. 3. Alibi: _si_. 4. Alius: _aliud_. 5. Alius: _Comensis_. 6.

Alius: _abdita_. 7. Alius: _uno_.

CORONAEUS: Memini, cura ad urbem de inopinato eorum casu allatum est,

Pontifex Clemens1 rem, uti gesta fuerat, divulgari jussit, ne quis

postea tam incredulus esset, ut dubitare, aut tam impius, ut periculum

facere auderet.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 40 / 680 题